PL 68, col. 256

Evangelicarum harmoniarum interpretatio (Ammonius Alexandrinus; Victor Capuanus)

omnia probemus secundum Paulum [(I Thess.
V, 21)] , et quae sunt bona sectemur.
AMMONII ALEXANDRINI EVANGELICAE HARMONIAE, INTERPRETE VICTORE EPISCOPO CAPUANO.

respondens angelus, dixit ei: Ego sum Gabriel, qui
adsto ante Deum; et missus sum loqui ad te, et hoc
tibi evangelizare. Et ecce eris tacens, et non poteris
loqui usque in diem quo haec fiant, pro eo quod non

credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore
suo. Et erat plebs exspectans Zachariam: et mirabantur
quod tardaret ipse in templo. Egressus autem
non poterat loqui ad eos. Et cognoverunt quod visionem
vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis,
et permansit mutus. Et factum est ut impleti
sunt dies officii ejus, cum abiit in domum suam.
Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et
occultabat se mensibus quinque, dicens: Quia sic
mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre
opprobrium meum inter homines.
CAPUT III. Angelus Gabriel ad Mariam loquitur.
LUC. I, 26-56. In mense autem sexto missus est
angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen
Nazareth, ad virginem desponsatam viro cui

nomen erat Joseph, de domo David; et nomen virginis,
Maria. Et ingressus angelus ad eam dixit:
Ave, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in
mulieribus. Quae cum audisset, turbata est in sermone
ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio. Et
ait angelus *: Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam
apud Dominum. Ecce concipies et paries filium in
utero; et vocabis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus,
et Filius Altissimi vocabitur: et dabit illi Dominus
Deus sedem David patris ejus, et regnabit in
domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis.
Dixit Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam
virum non cognosco? Et respondens angelus,
dixit ei: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus
Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur

ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Et ecce Elisabeth
cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute
sua; et hic mensis sextus est illi, quae vocatur sterilis,
quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.
Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini; fiat
mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa
angelus. Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit
in montana cum festinatione, in civitatem Juda: et
intravit in domum Zachariae, et salutavit Elisabeth.
Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth,
exsultavit infans in utero ejus. Et repleta est
Spiritu sancto Elisabeth, et exclamavit voce magna,
et dixit ei: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus
fructus ventris tui. Et unde hoc mihi, ut veniat

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.