PL 68, col. 257
Evangelicarum harmoniarum interpretatio (Ammonius Alexandrinus; Victor Capuanus)
mater Domini mei ad me? Ecce enim ut facta est
vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in
gaudio infans in utero meo. * Et beata quae credidit,
quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino.
Et ait Maria: Magnificat anima mea Dominum: et
exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Quia
respexit humilitatem ancillae suae; ecce enim ex hoc
beatam me dicent omnes generationes. Quia fecit
mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus.
Et misericordia ejus in progenies et progenies, timentibus
eum. Fecit potentiam in brachio suo: dispersit
superbos mente cordis sui. Deposuit potentes de
sede, et exaltavit humiles. Esurientes implevit bonis,
et divites dimisit inanes. Suscepit Israel puerum
suum, memorari misericordiae suae. Sicut locutus est
ad patres nostros, Abraham et semini ejus in saecula.
Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus;
et reversa est in domum suam.
CAPUT IV. De nativitate Joannis Baptistae.
LUC. I, 57-80. Elisabeth autem impletum est tempus
pariendi, et peperit filium. Et audierunt vicini
et cognati ejus, quia magnificavit Dominus misericordiam
suam cum illa, et congratulabantur ei. Et factum
est in die octavo, venerunt circumcidere puerum;
et vocabant eum nomine patris sui, Zachariam.
Et respondens mater ejus, dixit: Nequaquam,
sed vocabitur Joannes. Et dixerunt ad illam: Quia
nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine.
Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum;
et postulans pugillarem scripsit dicens: Joannes est
nomen ejus. Et mirati sunt universi. Apertum est autem
illico os ejus, et lingua ejus; et loquebatur, benedicens
Deum. Et factus est timor super vicinos
eorum; et super omnia montana Judaeae divulgabantur
omnia verba haec. Et posuerunt omnes qui audierunt,
in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer
iste erit? Etenim manus Domini erat cum illo. Et
Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et
prophetavit, dicens: Benedictus Dominus Deus Israel,
quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae. Et
erexit cornu salutis nobis, in domo David pueri sui.
Sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo
sunt, prophetarum ejus: Salutem ex inimicis nostris,
et de manu omnium qui oderunt nos: Ad faciendam
misericordiam cum patribus nostris, et memorari
testamenti sui sancti. Jusjurandum quod juravit
ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis:
Ut sine timore de manu inimicorum nostrorum
liberati, serviamus illi in sanctitate et justitia coram
ipso, omnibus diebus nostris. Et tu puer, Propheta
Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini,
parare vias ejus: Ad dandam scientiam salutis
plebi ejus, in remissionem peccatorum eorum:
Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit
nos Oriens ex alto: Illuminare his qui in tenebris
et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes