PL 68, col. 259

Evangelicarum harmoniarum interpretatio (Ammonius Alexandrinus; Victor Capuanus)

est a Domino per prophetam, dicentem: Ecce
virgo in utero habebit, et pariet filium; et vocabunt
nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum
Deus [(Isa. VII, 14)] . Exsurgens autem Joseph
a somno, fecit sicut praecepit ei angelus Domini, et
accepit conjugem suam. Et non cognoscebat eam,
donec peperit filium suum primogenitum; et vocavit
nomen ejus Jesum.--LUC. II, 1-7. Factum est
autem in illis diebus, exiit edictum a Caesare Augusto,
ut describeretur universus orbis. Haec descriptio
prima facta est a praeside Syriae Cyrino. Et
ibant omnes, ut profiterentur singuli, in suam civitatem.
Ascendit autem et Joseph a Galilaea de civitate
Nazareth, in Judaeam in civitatem David quae
vocatur Bethleem, eo quod esset de domo et familia

David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi
uxore praegnante. Factum est autem cum essent ibi,
impleti sunt dies ut pareret. Et peperit filium suum
primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit
eum in praesepio, quia non erat * ei locus in diversorio.
CAPUT VI. Angelus apparuit pastoribus.
LUC. II, 7-20. Et pastores erant in regione eadem,
vigilantes et custodientes vigilias noctis super
gregem suum. Et ecce angelus Domini stetit juxta
illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt
timore magno. Et dixit illis angelus: Nolite timere:
ecce ego evangelizo vobis gaudium magnum, quod

erit omni populo: quia natus est vobis hodie Salvator,
qui est Christus Dominus in civitate David. Et
hoc vobis signum: Invenietis infantem pannis involutum,
et positum in praesepio. Et subito facta est
cum angelo multitudo militiae coelestis, laudantium
Deum, et dicentium: Gloria in altissimis Deo, et in
terra pax hominibus bonae voluntatis. Et factum est,
ut discesserunt ab eis angeli in coelum, pastores loquebantur
ad invicem: Transeamus usque Bethleem,
et videamus hoc verbum quod factum est,
quod Dominus ostendit nobis. Et venerunt festinantes,
et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem
positum in praesepio. Videntes autem, cognoverunt
de verbo quod dictum erat illis de puero hoc. Et
omnes qui audierant mirati sunt, et de his quae dicta

erant a pastoribus ad ipsos. Maria autem conservabat
omnia verba haec, conferens in corde suo. Et
reversi sunt pastores, glorificantes et laudantes
Deum in omnibus quae audierant et viderant, sicut
dictum est ad illos.
CAPUT VII. Circumcisio Domini. Jesus inducitur in templum.
LUC. II, 21-39. Et postquam consummati sunt dies
octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen
ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam
in utero conciperetur. Et postquam impleti sunt dies
purgationis ejus secundum legem Moysi (Lev. XII,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.