PL 68, col. 260

Evangelicarum harmoniarum interpretatio (Ammonius Alexandrinus; Victor Capuanus)

6), tulerunt illum in Jerusalem ut sisterent eum Domino,
sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne
masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino
vocabitur [(Exod. XIII, 2)] ; et ut darent hostiam, secundum
quod dictum est in lege Domini, par turturum
aut duos pullos columbarum [(Lev. XII, 8)] . Et
ecce homo erat in Jerusalem cui nomen Simeon: et
homo iste justus et timoratus, exspectans consolationem
Israel; et Spiritus sanctus erat in eo. Et responsum
acceperat a Spiritu sancto, non visurum se
mortem, nisi prius videret Christum Domini. Et venit
in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum
Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem
legis pro eo, et ipse accepit eum in ulnas
suas, et benedixit Deum, et dixit: Nunc dimittis

servum tuum, Domine, secundum verbum tuum, in
pace; quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod
parasti ante faciem omnium populorum: Lumen ad
revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel.
Et erat pater ejus et mater mirantes super his quae
dicebantur de illo, et benedixit illis Simeon, et dixit
ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in
ruinam et resurrectionem multorum in Israel, et in
signum cui contradicetur. Et tuam ipsius animam
pertransibit gladius, ut revelentur ex multis cordibus
cogitationes. Et erat Anna prophetissa filia Phanuel,
de tribu Aser. Haec processerat in diebus multis,
et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate
sua. Et haec vidua usque ad annos octoginta
quatuor, quae non discedebat de templo, jejuniis et

obsecrationibus serviens nocte ac die. Et haec, ipsa
hora superveniens, confitebatur Domino, et loquebatur
de illo omnibus qui exspectabant redemptionem *
Hierusalem. Et ut perfecerunt omnia secundum
legem Domini, reversi sunt in Galilaeam, in civitatem
suam Nazareth.
CAPUT VIII. De magis qui venerunt ab Oriente.
MATTH. II, 1-12. Cum ergo natus esset Jesus in
Bethleem Judaeae, in diebus Herodis regis, ecce
magi ab Oriente venerunt Hierosolymam dicentes:
Ubi est qui natus est rex Judaeorum? Vidimus enim
stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum.
Audiens autem Herodes rex turbatus est, et omnis

Hierosolyma cum illo. Et congregans omnes principes
sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab
eis ubi Christus nasceretur. At illi dixerunt *: In Bethleem
Judaeae; Sic enim scriptum est per prophetam:
Et tu Bethleem terra Juda, nequaquam minima
es in principibus Juda, ex te enim exiet dux qui
regat populum meum Israel [(Mich. V, 2)] . Tunc Herodes
clam vocatis magis, diligenter didicit ab eis
tempus stellae quae apparuit eis; et mittens illos in
Bethleem, dixit: Ite et interrogate diligenter de
puero; et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego
veniens adorem eum. Qui cum audissent regem,
abierunt. Et ecce stella quam viderant in Oriente

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.