PL 68, col. 261
Evangelicarum harmoniarum interpretatio (Ammonius Alexandrinus; Victor Capuanus)
antecedebat eos, usque dum veniens staret supra
ubi erat puer. Videntes autem stellam, gavisi sunt
gaudio * valde. Et intrantes domum, invenerunt puerum
cum Maria matre ejus: et procidentes adoraverunt
eum. Et apertis thesauris suis obtulerunt ei
munera, aurum, thus et myrrham. Et responso accepto
in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam
viam reversi sunt in regionem suam.
CAPUT IX. Fugatus Jesus, et parentes ejus in Aegyptum.
MATTH. II, 13-15. Qui cum recessissent, ecce angelus
Domini apparuit in somnis Joseph, dicens:
Surge et accipe puerum et matrem ejus, et fuge in
Aegyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi; futurum
est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum
eum. Qui consurgens, accepit puerum et matrem ejus
nocte, et secessit in Aegyptum. Et erat ibi usque ad
obitum Herodis; ut adimpleretur quod dictum est a
Domino per prophetam, dicentem: Ex Aegypto vocavi
filium meum [(Ose. XI, 1)] .
CAPUT X. Herodes interficit pueros.
MATTH. II, 16-18. Tunc Herodes videns quoniam
illusus esset a magis, iratus est valde; et mittens occidit
omnes pueros qui erant in Bethleem et omnibus
finibus ejus, a bimatu et infra, secundum tempus
quod exquisierat a magis. Tunc adimpletum est
quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem:
Vox in Rama audita est; ploratus et ulalatus multus:
Rachel plorans filios suos; et noluit consolari, quia
non sunt [(Jer. XXXI, 15)] .
CAPUT XI. Jesus revocatur ex Aegypto.
MATTH. II, 19-23. Defuncto autem Herode, ecce
apparuit angelus Domini in somnis Joseph in Aegypto,
dicens: Surge, et accipe puerum et matrem
ejus, et vade in terram Juda, defuncti enim sunt
qui quaerebant animam pueri. Qui surgens, accepit
puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judaea
pro Herode patre suo, timuit illo ire; et admonitus
in somnis, secessit in partes Galilaeae. Et veniens,
habitavit in civitate quae vocatur Nazareth, ut adimpleretur
quod dictum est per prophetas: Quoniam
Nazaraeus vocabitur [(Isa. XI, 1)] .
CAPUT XII. Remansit Jesus in templo Hierosolymis.
LUC. II, 40-52. Puer autem crescebat et confortabatur,
plenus sapientia; et gratia Dei erat in illo. Et
ibant parentes ejus per omnes annos in Hierusalem,
in die solemni Paschae. Et cum factus esset annorum
duodecim, ascendentibus illis Hierosolymam secundum
consuetudinem diei festi, consummatisque diebus,
cum redirent, remansit puer Jesus in Hierusalem: