PL 68, col. 267
Evangelicarum harmoniarum interpretatio (Ammonius Alexandrinus; Victor Capuanus)
et adveniebant, et baptizabantur: nondum enim missus
fuerat in carcerem Joannes. Facta est autem
quaestio ex discipulis Joannis cum Judaeis de purificatione.
Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei:
Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium
perhibuisti, ecce hic baptizat; et omnes veniunt
ad eum. Respondit Joannes, et dixit: Non potest
homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de
coelo. Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod
dixerim: Ego non sum Christus, sed quia missus
sum ante illum. Qui habet sponsam, sponsus est:
amicus autem sponsi qui stat et audit eum, gaudio
gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium
meum impletum est. Illum oportet crescere, me autem
minui. Qui desursum venit, super omnes est. Qui
est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de
coelo venit, super omnes est. Et quod vidit et audivit,
hoc testatur: et testimonium ejus nemo accipit. Qui accepit
ejus testimonium, signavit quia Deus verax est.
Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur. Non enim
ad mensuram dat Deus spiritum. Pater diligit Flium,
et omnia dedit in manu ejus. Qui credit in Filium,
habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio,
non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.--
JOAN. IV, 1-3. Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt Pharisaei
quia Jesus plures discipulos facit et baptizat quam
Joannes (quanquam Jesus non baptizaret, sed discipuli
ejus),--MARC. I, 14, et quod Joannes traditus esset,
reliquit Judaeam, et abiit iterum in Galilaeam.--MATTH.
IV, 12-16. Cum autem audisset quod Joannes traditus
esset, secessit in Galilaeam. Et relicta civitate Nazareth,
venit et habitavit Capharnaum maritimam in
finibus Zabulon, et terra Nephthalim, ut impleretur
quod dictum est per Isaiam prophetam: Terra
Zabulon et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem
Galilaeae gentium. Populus qui ambulabat in tenebris,
vidit lucem magnam: et sedentibus in regione
umbrae mortis, lux orta est eis [(Isa. IX, 1, 2)] .
CAPUT XXII. Circuibat Jesus omnes regiones, et sedens in monte elegit duodecim discipulos, et docuit eos de beatitudine regni coelorum, et quae sequuntur.
MATTH. IV, 23-25. Et circuibat Jesus totam Galilaeam,
docens in synagogis eorum, et praedicans
Evangelium regni, et sanans omnem languorem,
et omnem infirmitatem in populo. Et abiit opinio
ejus in totam Syriam; et obtulerunt ei omnes male
habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos,
et qui daemonia habebant et lunaticos, et cutavit
eos. Et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea,
et Decapoli, et Hierosolymis, et Judaea, et de
trans Jordanem.--LUC. IV, 42-44. Et detinebant
illum ne discederet ab eis. Quibus ille ait: Quia et
aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei,
quia ideo missus sum. Et cum vidisset turbas,--MATTH.
X, 2-4; MARC. III, 13-19; LUC. VI, 13-16, ascendit in
montem, et cum sedisset vocavit ad se quos voluit
ipse. Et venerunt ad eum, et fecit ut essent duodecim