PL 68, col. 268

Evangelicarum harmoniarum interpretatio (Ammonius Alexandrinus; Victor Capuanus)

cum illo, quos et apostolos nominavit: Simonem
quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem
ejus, et Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem
Jacobi, quibus imposuit nomina Boanerges, quod
est filii tonitrui; Philippum et Bartholomaeum, Matthaeum
et Thomam, Jacobum Alphaei, et Simonem
qui vocatur Zelotes, et Judam Jacobi, et Judam Iscarioth,
qui fuit proditor.--MATTH. V, 1-12; LUC. VI,
20-23. Et accesserunt ad eum discipuli ejus. Et elevatis
oculis in eos, aperiens os suum, docebat, dicens:
Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est
regnum coelorum. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt
terram. Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam
ipsi saturabuntur. Beati misericordes, quoniam

ipsi misericordiam consequentur. Beati mundo
corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Beati pacifici,
quoniam filii Dei vocabuntur. Beati qui persecutionem
patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum
est regnum coelorum. Beati estis cum maledixerint
vobis homines, et oderint vos, et persecuti vos fuerint,
et dixerint omne malum adversum vos, mentientes;
et cum separaverint vos, et exprobraverint,
et ejecerint nomen vestrum tanquam malum propter
Filium hominis. Gaudete in illa die, et exsultate,
quoniam merces vestra copiosa est in coelis: sic enim
persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos, patres
eorum.
CAPUT XXIII. Increpatio divitum.
LUC. VI, 24-26. Verumtamen vae vobis divitibus,
quia habetis consolationem vestram. Vae vobis qui
saturati estis, quia esurietis. Vae vobis qui ridetis
nunc, quia lugebitis et flebitis. Vae cum benedixerint
vobis homines: secundum haec faciebant prophetis
patres eorum. Sed vobis dico qui auditis:
CAPUT XXIV. Vos estis sal terrae.
MATTH. V, 13; MARC. IX, 49; LUC. XIV, 34. Vos
estis sal terrae. Quod si evanuerit sal, in quo salietis?
ad nihilum valet ultra, nisi ut projiciatur foras, et
conculcetur ab hominibus.
CAPUT XXV. Vos estis lux hujus mundi: et iterum comparationes de praeceptis legis.
MATTH. V, 14-16; MARC. IV, 21; LUC. VIII, 16;
XI, 33. Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi
supra montem posita. Neque accendunt lucernam,
et ponunt eam sub modio, neque sub lecto,
neque in abscondito loco, neque sub vase, sed super
candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.
Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant
vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum
qui est in coelis.--MATTH. V, 17-20. Nolite putare
quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni
solvere, sed adimplere. Amen quippe dico vobis, donec
transeat coelum et terra, iota unum aut unus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.