PL 68, col. 271
Evangelicarum harmoniarum interpretatio (Ammonius Alexandrinus; Victor Capuanus)
autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua
quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in absconso:
et Pater tuus, qui videt in absconso, reddet
tibi.
CAPUT XXXIV. De secreta oratione.
MATTH. VI, 5-15. Et cum oratis, non eritis sicut
hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis
platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus.
Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Tu
autem cum orabis, intra in cubiculum, et clauso ostio
tuo, ora Patrem tuum in absconso; et Pater tuus,
qui videt in absconso, exaudiet te. Orantes autem
nolite multum loqui, sicut ethnici: putant enim quod
in multiloquio suo exaudiantur. Nolite ergo assimilari
eis: scit enim Pater vester quid opus sit vobis, antequam
petatis eum.--LUC. XI, 1-4. Tunc dixit
unus ex discipulis ejus ad eum: Domine, doce nos
orare, sicut et Joannes docuit discipulos suos. Et ait
illis: Cum oratis, dicite: Pater noster, qui es in
coelis: sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum
tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie;
et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem;
sed libera nos a malo. Si enim dimiseritis hominibus
peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester
coelestis delicta vestra. Si autem non dimiseritis hominibus,
nec Pater vester dimittet * peccata vestra.
CAPUT XXXV. De occulto jejunio.
MATTH. VI, 16-18. Cum jejunatis, nolite fieri sicut
hypocritae, tristes: exterminant enim facies suas, ut
appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis,
quia receperunt mercedem suam. Tu autem cum jejunas,
unge caput tuum, et faciem tuam lava, ne videaris
hominibus jejunans, sed Patri tuo qui est in
absconso; et Pater tuus, qui videt in absconso, reddet
tibi.--LUC. XII, 32-33. Nolite timere, pusillus grex,
quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.
Vendite quae possidetis, et date eleemosynam. Facite
vobis sacculos qui non veterascunt, thesaurum non
deficientem in coelis.
CAPUT XXXVI. De non thesaurizando super terram.
MATTH. VI, 19-23. Nolite thesaurizare vobis thesauros
in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi
fures effodiunt et furantur. Thesaurizate autem vobis
thesauros in coelo, ubi neque aerugo neque tinea demolitur,
et ubi fures non effodiunt nec furantur. Ubi
enim est thesaurus tuus, ibi est cor tuum.--LUC.
XI, 34-36. Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si
fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum
erit. Si autem oculus tuus nequam fuerit, totum
corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen quod
in te est tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt?
CAPUT XXXVII. Nemo potest duobus dominis servire.
MATTH. VI, 24. Nemo potest duobus dominis servire:
aut enim unum odio habebit, et alterum diliget;
aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non
potestis Deo servire et mammonae.
CAPUT XXXVIII. Non debere quemquam sollicitum esse de esca vel indumento.
MATTH. VI, 25-34; LUC. XII, 22-31. Ideo dixi
vobis, ne solliciti sitis animae vestrae, quid manducetis,
neque corpori vestro quid induamini. Nonne
anima plus est quam esca, et corpus plus est quam
vestimentum? Respicite volatilia coeli, quoniam non
serunt, neque metunt, neque congregant in horrea;