PL 68, col. 272

Evangelicarum harmoniarum interpretatio (Ammonius Alexandrinus; Victor Capuanus)

et Pater vester coelestis pascit illa. Nonne vos pluris
estis illis? Quis autem vestrum cogitans, potest adjicere
ad staturam suam cubitum unum? Si ergo
neque quod minimum est potestis, quid de caeteris
solliciti estis? Et de vestimento quid solliciti estis?
Considerate lilia agri, quomodo crescunt: non laborant,
neque nent. Dico autem vobis quoniam nec Salomon
in omni gloria sua coopertus est sicut unum
ex istis. Si autem fenum agri quod hodie est, et cras
in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis
vos minimae fidei? Nolite ergo solliciti esse, dicentes:
Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo
operiemur? Haec enim omnia gentes inquirunt. Scit
enim Pater vester quia his omnibus indigetis. Quaerite

autem primum regnum Dei et justitiam ejus:
et omnia haec adjicientur vobis. Nolite ergo solliciti
esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit
sibi ipsi: sufficit diei malitia sua.
CAPUT XXXIX. Non debere quemquam judicare vel condemnare.
MATTH. VII, 1-6; LUC. VI, 37-42. Nolite judicare,
ut non judicemini: in quo enim judicio judicaveritis,
judicabimini. Nolite condemnare, et non condemnabimini.
Dimittite, et dimittemini. Date, et dabitur vobis.
Mensuram bonam, confertam et coagitatam et
supereffluentem dabunt in sinum vestrum. MARC.
IV, 24. Et in qua mensura mensi fueritis, remetietur
vobis. Quid autem vides festucam in oculo fratris

tui, et trabem in oculo tuo non vides? Aut quomodo
dicis fratri tuo; Sine, ejiciam festucam de oculo
tuo, et ecce trabes est in oculo tuo? Hypocrita, ejice
primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere
festucam de oculo fratris tui. Nolite dare sanctum
canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos,
ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi
disrumpant vos.
CAPUT XL. Parabola de amico, vel tribus panibus. Petendum, pulsandum, quaerendum.
LUC. XI, 5-13. Quis vestrum habebit amicum, et
ibit ad illum media nocte, et dicet: Amice, commoda

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.