PL 68, col. 274

Evangelicarum harmoniarum interpretatio (Ammonius Alexandrinus; Victor Capuanus)

descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt
venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit;
fundata enim erat supra petram. Et omnis qui audit
verba mea, et non facit ea, similis erit viro stulto
qui aedificavit domum suam super arenam. Et descendit
pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti,
et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina
ejus magna. Et factum est cum consummasset Jesus
verba haec, admirabantur turbae super doctrina ejus.
Erat enim docens eos, sicut potestatem habens, non
sicut Scribae eorum et Pharisaei.
CAPUT XLIV. Mittit Jesus duodecim discipulos suos docere et curare omnes infirmitates
MATTH. IX, 36. Videns autem turbas misertus est
eis: quia erant vexati, et jacentes sicut oves non
habentes pastorem.--MATTH. X, 1, 5-11; MARC. VI,
7-11; LUC. IX, 2-12. Et convocatis duodecim discipulis
suis, dedit eis potestatem spirituum immundorum,
ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem
et omnem infirmitatem. Et misit illos praedicare regnum
Dei, et ait ad illos: Nihil tuleritis in via. In viam
gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum
ne intraveritis; sed potius ite ad oves quae perierunt
domus Israel. Euntes autem praedicate, dicentes:
quia appropinquavit regnum coelorum, infirmos curate,
mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones
ejicite: gratis accepistis, gratis date. Nolite possidere
aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis
vestris, non peram in via, neque panem, neque duas

tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus
est enim operarius mercede et cibo suo. In quamcunque
civitatem aut castellum intraveritis, interrogate
quis in ea dignus sit, et ibi manete donec exeatis,
edentes et bibentes quae apponuntur vobis, et
curate infirmos qui in illa sunt. Et nolite transire de
domo in domum.--MATTH. X, 12-33. Intrantes autem
in domum, salutate eam, dicentes: Pax huic
domui. Et siquidem domus fuerit digna, veniet pax
vestra super eam; si autem non fuerit digna, pax
vestra ad vos revertetur. Et quicunque non receperit
vos, neque audierit sermones vestros, exeuntes foras
de domo vel de civitate, excutite pulverem de
pedibus vestris, in testimonium illis. Amen dico vobis:

tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum
in die judicii, quam illi civitati.--LUC.
X, 3. Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum.
Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices
sicut columbae. Cavete autem vos ab hominibus.
Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis
flagellabunt vos, et ad praesides et ad reges ducemini
propter me, in testimonium illis et gentibus.--LUC.
XII, 11-12. Cum autem tradent vos in synagogas,
et ad magistratus et potestates, nolite solliciti esse
qualiter quid respondeatis aut quid dicatis: dabitur
enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos
estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur
in vobis. Tradet autem frater fratrem in mortem,
et pater filium: et insurgent filii in parentes, et
morte eos afficient: et eritis odio omnibus propter

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.