PL 68, col. 275

Evangelicarum harmoniarum interpretatio (Ammonius Alexandrinus; Victor Capuanus)

nomen meum. Qui autem perseveraverit usque in
finem, hic salvus erit. Cum autem persequentur vos
in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non
consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius
hominis.--LUC. VI, 40. Non est discipulus super magistrum,
neque servus super dominum suum. Sufficit
discipulo ut sit sicut magister ejus, et servus sicut
dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt,
quanto magis domesticos ejus? Ne ergo timueritis
eos.--MARC. IV, 22. Nihil enim opertum quod
non revelabitur, et occultum quod non scietur. Quod
dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in
aure auditis, praedicate super tecta.--LUC. XII, 2-9.
Dico autem vobis amicis meis: Nolite timere eos qui
corpus occidunt, animam meam non possunt occidere:

sed potius eum timete qui potest et animam et
corpus perdere in gehennam. Nonne duo passeres
asse veneunt, et unus ex illis non cadet super terram
sine Patre vestro? Vestri autem capilli capitis
omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis
passeribus meliores estis vos. Omnis ergo qui confitebitur
me coram hominibus, confitebor et ego eum
coram Patre meo, qui in coelis est, et coram angelis
ejus. Qui autem negaverit me coram hominibus,--
MARC. VIII, 38, et confusus me fuerit in generatione
ista adultera et peccatrice, negabo et ego eum coram
Patre meo, qui est in coelis, et angelis ejus. Et Filius
hominis confundet eum, cum venerit in gloria
Patris sui cum angelis suis.--MATTH. X, 34-42. Nolite
arbitrari quia venerim mittere pacem in terram:

non veni pacem mittere, sed gladium.--LUC. XII, 52.
Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi; tres
in duo, et duo in tres dividentur. Veni enim separare
hominem adversus patrem suum, et filiam adversus
matrem suam, et nurum adversus socrum suam, et
inimici hominis domestici ejus. Qui amat patrem et
matrem plus quam me, non est me dignus; et qui
amat filium aut filiam super me, non est me dignus.
--LUC. XIV, 26-27. Et qui non accipit crucem suam,
et sequitur me, non est me dignus, nec potest meus
esse discipulus.--MARC. VIII, 34-35. Qui invenit
animam suam, perdet eam, et qui perdiderit animam
suam propter me, inveniet eam. Et qui recipit vos,
me recipit; et qui recipit me, recipit eum qui misit
me. Qui recipit prophetam in nomine prophetae,

mercedem prophetae accipiet; et qui recipit justum
in nomine justi, mercedem justi accipiet.--MARC.
IX, 40. Et quicunque potum dederit uni ex minimis
istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli,
quia Christi estis: amen dico vobis, non perdet
mercedem suam. MATTH. XI, 1. Et factum est
cum consummasset Jesus, praecipiens, duodecim discipulis
suis, transiit inde ut doceret et praedicaret
in civitatibus eorum.--MARC. VI, 12-13. Exeuntes
autem discipuli, praedicabant ut poenitentiam agerent,
et daemonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos
aegrotos, et sanabantur.
CAPUT XLV. In Cana Galilaeae Jesus aquam vinum fecit.
JOAN. II, 1-11. Et die tertio nuptiae factae sunt in
Cana Galilaeae: et erat mater Jesu ibi. Vocatus est
autem et Jesus, et discipuli ejus ad nuptias. Et deficiente
vino, dicit mater Jesu ad eum: Vinum non
habent. Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier?
nondum enim venit hora mea. Dicit mater ejus
ministris: Quodcunque dixerit vobis, facite. Erant
autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem
Judaeorum, capientes singulae metretas
binas vel ternas. Dicit eis Jesus: Implete hydrias
aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. Et dicit
eis Jesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et
tulerunt. Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.