PL 68, col. 276

Evangelicarum harmoniarum interpretatio (Ammonius Alexandrinus; Victor Capuanus)

factam, et non sciebat unde esset, ministri autem
sciebant qui hauserant aquam: vocat sponsum
architriclinus, et dicit ei: Omnis homo primum bonum
vinum ponit; et cum inebriati fuerint, tunc id
quod deterius est: tu autem servasti bonum vinum
usque adhuc. Hoc fecit initium signorum Jesus in
Cana Galilaeae, et manifestavit gloriam suam
CAPUT XLVI. Jesus mundat leprosum.
MATTH. VIII, 1-4; MARC. I, 40-45. Cum autem descendisset
Jesus de monte, secutae sunt eum turbae
multae. Et ecce leprosus veniens genu flexo adorabat
eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. Et

extendens manum, tetigit eum Jesus, dicens: Volo:
mundare. Et confestim mundata est lepra ejus; et
ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris, sed vade, ostende
te sacerdoti, et offer munus quod praecepit Moyses [(Lev. XIV, 2)]
in testimonium illis. At ille egressus,
coepit praedicare et diffamare sermonem; ita ut jam
non posset manifeste in civitatem introire, sed foris
in desertis locis esse. Et conveniebant ad eum undique.
CAPUT XLVII. Puerum centurionis paralyticum curavit Jesus.
MATTH. VIII, 5-13; LUC. VII, 1-10. Cum autem in
troisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans

eum, et dicens: Domine, puer meus jacet in
domo paralyticus, et male torquetur. Et ait illi Jesus:
Ego veniam, et curabo eum. Et respondens
centurio ait: Domine, non sum dignus ut intres sub
tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur
puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate
habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit;
et alii: Veni, et venit; et servo meo: Fac hoc, et facit.
Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se
dixit: Amen, dico vobis, non inveni tantam fidem
in Israel. Dico autem vobis, quod multi ab Oriente
et Occidente venient, et recumbent cum Abraham,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.