PL 68, col. 41

De partibus divinae legis (Junilius Africanus), J. P. Migne

fuga vestra hieme vel sabbato [(Matt. XXIV, 20)]
; et: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta
[(Matt.
XXIII, 38)]
. Aut Evangelii praedicatio, sicut dicitur: Et praedicabitur Evangelium regni in omni orbe terrarum,
in testimonium omnium gentium; et sic erit finis
[(Matt. XXIV, 14)]
.
Aut mala finis ipsius una cum ipso
fine, ut cum dicitur: Statim post tribulationem dierum
illorum sol obcaecabitur [(Ibid., 29)]
. D. Quomodo
has praedictiones ad futurum saeculum dicimus pertinere? M.
Sicut de acceptationibus diximus: quia
ea quae praedicta sunt ante Legem, intentio eorum
fuit ad tempora Legis aut Gratiae: rursus quae in
Lege praedicta sunt Gratiam figurabant; et quae in
Gratia, causam et praemium regni coelestis habuerunt.
Ita colligitur praedictionum omnis intentio ad futuri

saeculi bona respicere.
CAPUT XXV. De effectibus praedictionum.
D. Quoniam tres jam partes ostendimus eorum
quae ad futurum saeculum diximus pertinere, hoc est
acceptationes et figuras et praedictiones, nunc
quarta pars restat, ut de effectionibus disseramus. Quid
sunt igitur effectus? M. Effectus sunt earum rerum
quas acceptationum prospiciebat intentio, aut typorum
similitudo figurabat, aut dictionum scientia praeloquebatur. D.
Quot sunt effectuum tempora? M. Tria.
Aut enim Legis tempore effecta sunt quae praedicebantur,
aut nunc sub Gratia fiunt, aut saeculorum
futurorum tempore complenda sunt.
CAPUT XXVI. Quae causa fuerit praesentis saeculi faciendi.
D. Si omnia quae in praesenti saeculo gesta sunt
ad futurum respiciebant, quid opus erat ut a Deo
praesens saeculum fieret? M. Quia decuit ut rationales
creaturae prius discerent, ut excitarentur in
dubiis, ac tunc aeternis postea fruerentur; et merito
data viderentur probatis; et gratiora fierent reminiscentibus
transacta certamina; et plus glorificarent
donatorem qui pios in hoc saeculo juvat; et ut vincerent,
et victoribus aeterna praemia concederet.
CAPUT XXVII. De doctrina rationalium in hoc saeculo.
D. Quot modis in hoc saeculo rationalium doctrina
peragitur? M. Duobus. Aut intelligentia rerum factarum,

sicut dicit Apostolus: Quia invisibilia ejus a
creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur [(Rom. I, 20)]
.
Necesse est enim ut qui
mundum atque omnia in eo posita considerat, modis
ordinibusque distincta, intelligat esse Deum, qui haec

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.