PL 68, col. 42

De partibus divinae legis (Junilius Africanus), J. P. Migne

et fecerit et gubernet. Aut ex divinis Scripturis, quae
(ut diximus) in quatuor species dividuntur; historicam,
propheticam, proverbialem, et simpliciter docentem.
CAPUT XXVIII. Quae servanda sint in Scripturarum intelligentia.
D. Quae sunt quae in intellectu divinarum Scripturarum
custodire debemus? M. Ut ea quae dicuntur
dicenti conveniant; ut a causis pro quibus sunt
dicta non discrepent; ut concordent temporibus,
locis, ordini, intentioni. D. Quam dicimus divinae
doctrinae intentionem? M. Ipse Dominus dixit: Ut
diligamus Dominum ex toto corde et ex tota anima, et
proximos tanquam nos ipsos [(Deut. VI, 1)]
. Doctrinae
autem corruptio est et contrarium: Deum non amare

vel proximum. D. Quae hujus contrarietatis est causa? M.
Causa malorum in ipsis est qui mali sunt; quia
dum libero arbitrio atque bene concesso inordinate
utuntur rationales creaturae, et malitiae et poenae
causa sibimet existunt.
CAPUT XXIX. Unde libri religionis catholicae asseruntur.
D. Unde probamus libros religionis nostrae divina
esse inspiratione conscriptos? M. Ex multis, quorum
primum est ipsius Scripturae veritas; deinde ordo
rerum, consonantia praeceptorum, modus locutionis
sine ambitu, puritasque verborum. Additur conscribentium
et praedicantium qualitas: quod divina, homines;
excelsa, viles; infacundi, subtilia, non nisi

divino repleti Spiritu tradidissent; tum praedicationis
virtus, quam dum praedicaretur (licet a paucis despectis)
obtinuit. Accedunt his, rectificatio contrariorum,
ut sibyllarum vel philosophorum; expulsio
adversariorum, utilitas consequentium, exitus eorum
quae per acceptationes et figuras et praedictiones quae
praedicta sunt; ad postremum miracula jugiter facta,
donec Scriptura ipsa susciperetur a gentibus. De qua
hoc nunc ad proximum miraculum sufficit, quod ab
omnibus suscepta cognoscitur.
CAPUT XXX. Ubi sit fides religioni necessaria.
D. Si divinae Scripturae probationibus sufficiunt,
quid necessaria est religioni fides? M. Fides nostra
super ratione quidem est; non tamen temerarie et

irrationabiliter assumitur: ea enim quae ratio edocet,
fides intelligit; et ubi ratio defecerit, fides praecurrit.
Non enim utcunque audita credimus, sed ea
quae ratio non improbat. Verum quod consequi ad
plenum non potest, fideli prudentia confitemur.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.