PL 68, col. 415
Praefatio (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne
credentes, superflua contentione volebant se
alterutrum superponere. Dicebant enim Judaei: Nos
sumus gens sancta, quos ab initio Deus dilexit et
fovit; nos ex genere Abrahae, stirpe sancta, descendimus;
nos de Aegypto liberati, mare siccis pedibus
transivimus; propter nos Pharao cum exercitu suo
mersus interiit; nobis manna pluit Dominus in deserto,
et caetera, quae enumerare perlongum est.
Solum hoc dicimus, quod ipse Dominus, in quo et
vos videmini credere, nobis ex lege fuerit repromissus:
vos autem, qui estis gentes ab initio derelictae,
qui nunquam Dei notitiam habuistis, sed semper daemoniis
deservistis, aequumne est ut hodie ab idolis
vos convertentes, nobis comparemini, et non potius
proselyti sitis, sicut semper fuistis in lege? et hoc
ipsum quia multum est misericors Deus, qui vos voluit
ad nostram imitationem adducere. Gentes econtrario
respondebant: Quanto majora Dei beneficia
narraveritis, tanto vos majoris criminis reos esse monstrabitis,
quia semper his omnibus exstitistis ingrati,
quia post Dei vocem auditam vobis vitulum fabricastis.
Quod etsi non fecissetis, solo hoc crimine veniam
non poteratis accipere, qui Dominum vobis
prophetarum vocibus repromissum, non solum suscipere
noluistis, sed etiam occidistis: quem nos suscepimus,
cum nobis de eo nemo praedixerit. Quanto
ergo nostra fides melior, perspicue patet. Quod autem
idolis servimus, non malitiae fuit, sed ignorantiae.
Denique ubi cognovimus veritatem, statim sumus
secuti. Filios autem Abrahae non carnalis nativitas,
sed fides facit. His ita litigantibus se medium interponit
Apostolus, ostendens ambobus populis, neque
circumsisionem aliquid esse, neque praeputium; sed
fidem, quae per charitatem operatur. Vicissim autem
eos humilians per totam Epistolam, rationibus et
testimoniis ad unitatem hortatur, et ostendit neutrum
hoc sua justitia meruisse: sed totum hoc, quidquid
sunt, Dei justitiae deputandum. Et Judaeos vero,
et gentes graviter scientes deliquisse: Judaeos, quod
per praevaricationem legis inhonorent Deum. Quaeritur
etiam cur non amplius quam decem Epistolas
ad Ecclesias conscripserit: decem sunt enim cum
ea quae dicitur ad Hebraeos: nam retiquae quatuor
ad discipulos familiariter sunt porrectae. Ut ostenderet,
Novum Testamentum non discrepare a Veteri, et
se contra legem non facere Moysi, ad numerum primorum
decalogi mandatorum, quibus ille praeceptis
a Pharaone instituit liberatos. Nam duas tabulas lapideas
duorum Testamentorum figuram habuisse viri