PL 68, col. 417
Commentaria in epistolas S. Pauli (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne
Vocatus apostolus.
Jam in praescientia ad hoc vocatus
et praedestinatus, ut esset apostolus. Segregatus.
Sicut in Actibus apostolorum dicit: Segregate mihi
Paulum et Barnabam ad opus ad quod elegi eos. In
Evangelium Dei, quod ante promiserat. Evangelium
bona annuntiatio dicitur, et quod majus bonum quam
natum et passum resurrexisse Christum pro nobis? Per prophetas suos in Scripturis sanctis, de Filio suo,
qui factus est ei.
Ad nutriendam Judaeorum fidem, asserit
se illum praedicare quem prophetae annuntiaverunt
in Scripturis sanctis. Totus locus iste contra
Manichaeos facit, qui alium Deum prophetarum, alium
dicunt Novi Testamenti. Ex semine David. Ex Maria,
quae de David stirpe venit, sicut Isaias dixit: Ecce
Virgo in utero habebit, et pariet filium. Secundum
carnem. Et Photinum exstinxit, et qui solitarium hominem
dicit, non intelligens in Christo duas esse substantias. Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum
spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum
Jesu Christi Domini nostri.
Praedestinatus est,
ut prior omnibus resurgeret et filiis Dei viam resurrectionis
aperiret, ut quomodo caput, sic et corpus
ejus resurgeret. Per quem accepimus gratiam et apostolatum
ad obediendum fidei in omnibus gentibus. Gratiam,
ut credamus et baptizemur, et quia gratis et
jam ipse justificatus est nullis meritis suis. Apostolatum
vero accepit, quando directus est gentibus praedicare. Pro nomine ejus.
Vice nominis ejus fungimur,
sicut ipse dicit: Sicut misit me Pater, et ego mitto
vos; et, Legatione fungimur pro Christo. In quibus
estis et vos vocati Jesu Christi. Et in vobis Romanis
apostolatum accepimus, sicut et in omnibus gentibus. Omnibus qui sunt Romae dilectis Dei.
Omnibus Dei fidelibus
qui sunt Romae, vocatis sanctis. Vocatione Dei
sanctificatis, et gratia, non meritis operum suorum. Gratia vobis.
Talis est ubique salutatio ejus, ut et
commemoret beneficia Dei, et ea optet in nobis integra
permanere, quia gratis nobis peccata donata sunt,
non meritis nostris. Et pax a Deo Patre nostro et Domino
Jesu Christo. Sicut ad Colossenses dicit: Pacificavit
omnia quae in coelo et quae in terra sunt, per
sanguinem ejus, et quos redemit vult pacificos vivere. Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum
Christum.
Quia natura Deus omnium, merito et voluntate
paucorum est, ideo dixit, Deo meo. Pro omnibus
vobis. Non pro Judaeis solis. Quia fides vestra
annuntiatur in universo mundo. Subtiliter laudat, ut
provocet ad profectum. Et vere ubique fides clara est
Romanorum. Fides, inquit, vestra, fidem dixit esse
illorum, quae sine dubio Dei, et a Deo illis infusa est;
sed consuetudo Scripturae hoc habet, sicut in Evangelio
ait Dominus: Nonne scriptum est in lege vestra,
Quia ego dixi, Dii estis? Vel illud: Sicut scriptum est
in lege eorum, Quia odio habuerunt me gratis; et
alibi: Nunquid lex nostra damnat aliquem inauditum?