PL 68, col. 418
Commentaria in epistolas S. Pauli (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne
Ita ergo fides eorum dicitur, sicut lex eo um,
cum nullus ignoret quod lex a Deo sit, sicut et fides. Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo,
in Evangelio Filii ejus.
Hoc est, cui in toto corde
meo prompta devotione et plena veritate deserv o. Quod sine intermissione memoriam vestri facio, semper
in orationibus meis obsecrans.
Hic ostendit se
omnia cum dilectione dicturum, ut ab his libentius
audiatur, et dat exemplum sine intermissione orandi. Si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam
in voluntate Dei veniendi ad vos. Desidero enim videre
vos, ut aliquid impert ar vobis gratiae spiritualis.
Aliter
etiam prosperum iter non habeo, nisi me voluntas
Dei, quae omnia novit, et in bonis omnibus nos praevenit,
et praecedit, et fovet, illo direxerit, ubi fructum
aliquem habeam, sicut de apostolis legimus,
eos alio ire volentes, alio destinatos, non eo isse
quo volebant, sed quo eos Deus misisset, sciens
quando et ad quos ire deberent. Ad confirmandos vos.
Hic ostendit, qualiter eos superius laudaverit qui ad
confirmandum adhuc gratiae indigent spiritalis. Id
est, simul consolari in vobis per eam quae invicem est
fidem vestram atque meam. Ut per communem fidem
invicem consolemur, et de illuminatione sancti Spiritus
invicem gratulemur. Nolo enim vos ignorare,
fratres, quia saepe proposui venire ad vos. Per commeantes
enim fratres audire potuistis dispositionem
meam. Ex prohibitus sum usque adhuc. Id est occupatus,
dum aliis provinciis praedico, vel revelatione prohibitus,
vel forte, sicut alibi dicit: Impedivit nos Satanas.
Ut aliquem fructum habeam in vobis.
Mercedem
laboris sui nominat fructum. Sicut et in caeteris gentibus,
Graecis ac barbaris. Subauditur habeo. Sapientibus
et insipientibus debitor sum. Sapientes Graecos
dicit, apud quos omnis philosophia est; insipientes
barbaros appellat. Ita quod in me promptum est. Paratum
est in me. Et vobis qui Romae estis evangelizare.
Aeque ut sapientibus Graecis. Non enim erubesco
Evangelium. Hoc subtiliter ad taxationem pertinet
paganorum, qui merito de incestatoribus diis
suis deberent erubescere: nec tamen erubescunt
Deum suum Jovem credere, et erubescendum putant,
Dominum propter salutem imaginis suae credere,
crucifixum cum in altero dedecus, in altero sit
insigne virtutis. Et contra eos qui negant Christum
in carne, et erubescunt nativitatem Domini et crucem,
qui putant haec indigna Deo, non intelligentes
nihil dignius Deo quam quod ad humanam salutem
proficit. Nam si incredulis stultitia est, sed credentibus
Dei virtus, et Dei sapientia. Virtus enim Dei est in
salutem. Nulla major virtus est quam devicta morte,
homini vitam perditam reddere, quamvis infirmitas,
id est humanitas, in virtute, hoc est in divinitate, incredibilis
videatur incredulis. Omni credenti, Judaeo
primum et Graeco; justitia enim Dei in eo revelatur. Ut