PL 68, col. 420
Commentaria in epistolas S. Pauli (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne
toties asserunt transformatum, velut in cygnum,
et taurum. Propter quod tradidit illos Deus in desideria
cordis eorum. Tradere dicitur Deus, dum non retinet
delinquentes justo judicio, propter arbitrii libertatem
ad malum promptissimam. Derelinquit autem
dereliquentes se, sicut dicit per Prophetam: Si
autem reliqueritis eum, et ipse relinquet vos. Et illud:
Dimisi eos secundum desideria cordis eorum, et
ibunt in voluptatibus suis. In immunditiam. Quae est
in turpibus mysteriis idolorum Ut contumeliis afficiant
corpora sua. Dum sibi characteres et ustiones
infligunt in consecrationibus idolorum. In semetipsis.
Vitam quam amantes nec sibi parcant, ut etiam in
hoc erroris sui coenam perferant. Qui commutaverunt
veritatem Dei in mendacium. Transtulerunt veri
Dei culturam in mendacium idolorum, qui falso pro
diis habentur, fallunt enim, dum hoc se mentiuntur
esse quod non sunt. Et coluerunt et servierunt creaturae
potius quam Creatori. Non solum dixerunt, sed
etiam servierunt, et quicunque alicujus creaturae cupiditate
vincitur, ipsi servit; a quo enim quis vincitur,
hujus et servus est, in tantum ut et venter sit
Deus. Qui est benedictus in saecula. Cui si servissent,
et ipsi benedicti in saecula fieri potuerunt. Maledicti
ergo, et temporales effecti sunt, qui benedictum in
saecula reliquerunt. De talibus enim dicitur: Similiter
odio sunt impius, et impietas ejus. Amen. Vere, sive
fideliter. Propterea tradidit illos Deus in passiones
ignominiae. Propter causas superius memoratas etiam
in his flagitiis dimissi sunt, ut passio vitii jam poena
peccati sit. Nam feminae eorum. Ideo ipsa crimina
evidenter expressit, ut cognoscas eos rationem
perdidisse naturae, qui tamen amentes effecti
sunt, ut omnia perverterent, in Deum perversi;
neque enim ordinem naturae servare possunt,
qui auctorem naturae dereliquerunt. Immutaverunt
naturalem usum in eum usum qui est contra naturam.
Omnia perverterunt, sicut scriptum est. Infandorum
enim idolorum cultura omnis mali caput est, et initium,
et finis. Similiter autem et masculi, relicto naturali
usu feminae. Quomodo enim ordinem naturae servassent,
auctore naturae derelicto? Exarserunt in desideriis
suis, invicem masculi in masculos turpitudinem
operantes. Effrenata libido modum servare non novit. Et mercedem quam oportuit erroris sui in semetipsis
recipientes.
Sic currit ordo, ut qui Domini obliti fuerant,
nec se ipsos cognoscerent. Et sicut non probaverunt
Dominum. Non nescierunt, sed minime probaverunt.
Ille enim Dominum probat habere se in notitia,
qui semper tanquam praesentem timet, et peccare
non audet. Tradidit eos Deus in reprobum sensum.
Id est, relicti sunt in reprobum sensum. Ut
faciant quae non convenit. Quae non conveniunt homini
facere. Repletos omni iniquitate et malitia. Iniquitatem
et malitiam principales causas ostendit esse
vitiorum. Fornicatione, avaritia. Fornicationem et avaritiam simul junxit, quia utraeque passiones idololatriae
comparantur, sicut dixit in Exodo: Fornicati sunt a
Deo suo propter idoli sordem. Nam fornicatio est