PL 68, col. 421

Commentaria in epistolas S. Pauli (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne

Christiano alicui rei adhaerere praeterquam Deo, et
multis cupiditatibus corrumpi. Unde dicit Paulus, se
uni viro nos virginem castam spopondisse. Nequitia.
Ideo insatiabilis est avaritia, quia post Dei divitias
quantumvis quis habeat, parum est. Plenos invidia,
homicidio. Pulchre homicidium invidiae sociavit, quia
prima hujus criminis ipsa materia est, quia primum
homicidium et diaboli et Cain de invidia natum est. Contentione.
Contentio est, ubi non ratione aliquid,
sed animi pertinacia defenditur, et ubi non veritas
quaeritur, sed animositas fatigatur. Primitus fraterni
sceleris causa ex contentione evenit. Dolo, malignitate.
Dolus est occulta malitia blandis sermonibus
adornata. Susurrones. Murmuratores, non in facie,
sed in aure loquentes, vel de quibus dicitur, Neque

murmuraveritis. Detractores Deo odibiles. De ractores
Deo odibiles, quia nihil tam odibile Deo quam idololatria,
cui detractio comparatur, cum et idololatra et
detractor eradicandi a Scriptura dicantur. Contumeliosos.
Qui veloces sunt in verborum injuriis. Superbos.
Qui vult supergredi quod est, superbus dicitur,
sicut diabolus, qui prodidit hoc quod fuit. Et qui super
alios vult esse, infra se fiet. Elatos, inventores malorum.
Elatus est qui effertur supra mensuras suas. Parentibus non obedientes.
Hoc loco et doctores intellig
possunt, parentes animarum. Insipientes. Quia
ab ipso fonte sapientiae recesserunt. Incompositos.
Omnis insipiens inordinatus. Sine affectione, absque
honore. Affectio est adimpletio charitatis. Sine misericordia.
Quomodo poterant aliis misereri, qui in se

misericordes esse noluerunt? Qui cum justitiam Dei
cognovissent. Per hoc, quod eis naturaliter displicet
malum, Dei justitiam cognoverunt. Non intellexerunt.
Qui si intellexissent, timuissent; si timuissent,
nunquam talia commisissent. Quoniam qui talia agunt,
digni sunt morte. Judicii Dei, etsi non in praesentia,
futuram tamen non effugient poenam. Non solum qui
ea faciunt, sed et qui consentiunt facientibus. Consentiunt
suscipiendo doctrinam, vel connivendo [ alias
convivendo].
CAP. II.
Propter quod inexcusabilis es, o homo
omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum
condemnas; eadem enim agis quae judicas.
Omnes qui hujusmodi judicabant, maxime tamen qui
habent examinandi potestatem, non solum judices,

sed et domini conveniuntur. Quia naturali judicio
justam factis profert unusquisque sententiam. Omnesque
norunt et innocentiam praemio, et malitiam
dignam esse supplicio: et ideo inexcusabiles, quia
Dei justitiam cognoverunt. Scimus enim quoniam judicium
Dei est secundum veritatem in eos qui talia
agunt. Utique secundum veritatem est judicium, quo
judicabuntur hujusmodi, qui condemnare alios sapuerunt,
quae per se committere non timebant. Si
enim tu peccator peccatorem tui similem judicas,
quanto magis Deus justus te judicabit injustum? Et
ideo judicium Dei secundum veritatem est, quippe
quem sine personarum acceptione nec amicis suis,
nec angelis peccantibus legimus pepercisse. Humanum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.