PL 68, col. 422

Commentaria in epistolas S. Pauli (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne

autem judicium multis modis corrumpitur. Nam
et amore, vel odio, sed et avaritia ac timore, nonnunquam
et misericordia depravatur. Existimas autem
hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et
facis ea, quia tu effugies judicium Dei? Nunquid propterea
tibi de impunitate blandiris, quia Deus in
praesenti non reddit, et patientiam ejus contemnis?
Non tardat, inquit, Dominus promissa, sed patienter
agit propter vos, nolens aliquem perire, sed omnes
ad poenitentiam converti; bonus est enim exspectando;
justus est puniendo. An divitias bonitatis ejus.
Abundantiam. Et patientiae et longanimitatis contemnis?
ignorans quoniam benignitas Dei ad poenitentiam
te adducit? Multum se homines per patientiam Dei
seducunt, quia non vult statim punire peccantes.

Putant enim eum aut non curare res humanas, aut
donare quod differt. Plerique etiam calumniantur,
quare in praesenti non reddit? Miseri etiam in hoc
ingrati, sicut in omnibus beneficiis Dei, qui ei imputant
quod eorum dissimulatur interitus, non intelligentes,
quia si statim redderet, nullus jam hominum
remansisset, nec ex injustis fierent justi. Quid plura?
Paulum quoque ipsum Ecclesia non haberet. Ideo
autem hominibus videtur Deus diu exspectare peccantes,
quia parvi temporis sumus, et centum annos
pro infinito habemus. Ille autem apud quem mille
anni tanquam una dies sunt, centum annos pro hora
habet. Et ideo hoc parum est ante Dominum, cum
et homines aliquantis diebus soleant exspectare peccantes.
Humanum est nempe delinquere, humanum

est pro delicto poenitere. Nemo periculosius peccat
quam qui peccata defendit. Secundum autem duritiam
tuam, et impoenitens cor thesaurizas tibi. Tu autem
imprudens aeger ipso remedio ad majora abuteris
vulnera, sicut dicit Job: Dedit ei Deus locum poenitentiae,
et ille abutitur eo in superbiam. Non agnita
enim pietas majus judicium parat, ut vindictam sentiat,
qui misericordiam sentire despexit. Iram in die
irae. Iram super iram ipse tibi apud Dominum recondis,
quaediebus definitis et certis temporibus apparebit
non ante diem, qui exspectaris ( Sic). Et revelationis
justi judicii Dei, qui reddit unicuique secundum opera
ejus. Quia occultus est, etsi videtur modo per speculum
in aenigmate, sive per velamen videtur. His
quidem qui secundum patientiam boni operis. Boni operis

merces per patientiam exspectatur: quia in praesenti
vita non redditur. Per fidem enim ambulamus,
et non per speciem, et tunc erit perfectum opus, si
in finem usque duraverit. Gloriam. Gloriam illam praedicat,
qua sancti fulgebunt ut sol, et honorem. Honorem
filiorum Dei. Quid enim honoratius filiis Dei,
qui etiam angelos judicabunt? Et incorruptionem. Incorruptionem,
gloriam immortalitatis dicit. Quaerentibus
vitam aeternam. Qui quaerit vitam aeternam, ista
omnia consequetur, et qui habet hanc spem in
eo, sanctificat se, sicut dicit: Sancti estote, sicut ille
sanctus est. His autem qui ex contentione. Qui evangelicae
veritati non credunt, et consentiunt iniquitati,
qui relicto Creatore deserviunt creaturae, qui

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.