PL 68, col. 430
Commentaria in epistolas S. Pauli (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne
exaggerant fetore doctrinae. Omnis odor mortis procedit
de ore eorum: hoc est verba pestifera et adulatoria
quae interficiunt audientes. Ideo enim sepulcra
clauduntur, ne in vita positis exhalatione sui
generent pestem. Linguis suis dolose agebant. Aliud
ore promentes, aliud corde meditantes. Venenum
aspidum. Horum serpentum perniciosius caeteris esse
fertur venenum. Sub labiis eorum. Id est in corde. Quorum os maledictione.
Quidquid enim malo voto
dicitur, sine dubio male dicitur. Et amaritudine plenum
est. Amaritudo Antichristi contraria est dulcedini
verbi Dei. Veloces pedes eorum ad effundendum
sanguinem. Non ad liberandas animas, sed ad perdendas,
sive interficientes animas, non illis annuntiando
peccata sua, sed adulatione confirmando eas
in ipsis. Unde Paulus dicit: Mundus sum a sanguine
omnium. Contritio et infelicitas in viis eorum. Conteruntur
et infelices efficiuntur animae in viis eorum,
hoc est in doctrinis vel in exemplis conversationis
eorum. Et viam pacis non cognoverunt. Doctrinam
Patris, qua Deus hominibus pacaretur, non cognoverunt:
quia pax nostra Christus est. Hoc egit a capite
epistolae, ut ostenderet omnes indigere misericordia
Dei, misericordia autem in potestate donantis
est. Nemo enim potest dicere se amplius accipere
debuisse. Non est timor Dei ante oculos eorum. In timore
Dei conclusit: quia si timorem Dei semper
ante oculos habuissent, utique non peccassent: neque
enim servus audet Domino praesente peccare. Scimus
autem quoniam quaecunque lex loquitur, his qui in lege
sunt loquitur. Ne dicerent Judaei, hoc de gentibus
dictum est: Quomodo Judaei dixerunt: Non est Deus,
non utique verbo, sed opere. Dominum enim confitentur
se nosse, factis autem negant. Ergo gentes hic
non tangit, sed jam de gentibus prius dixerat, et de
eorum sceleribus nemo dubitabat. Ne dicerent hoc
de gentibus scriptum, ostendit omne quod in lege de
gentibus dicitur, etiam ipsum de Judaeis dici, quia
ipsorum principalis est causa. Ut omne os obstruatur.
Non solum gentium, sed etiam Judaeorum: cum non
habeant unde possint gloriari. Et subditus fiat omnis
mundus Deo. Ut sciat se sine gratia Dei salvum esse
non posse: vel certe in confessione peccati speret
misericordiam, cognoscens se esse in peccatis. Quia
ex operibus legis. Hoc contra Pelagianos facit, qui
dicunt quod lex justificet. Opera autem legis circumcisionem
dicit, et sabbatum, et reliqua. Non justificabitur
omnis. Non justificabitur, quia nihil ad perfectum
lex adduxit. Hinc contra eos incipit disputare,
magno diuturnoque conflictu, qui gloriabantur in
lege, et per legem se justificari credebant, et non per
gratiam: docens per ordinem legem non potuisse
auferre, sed potius auxisse peccatum, quod aufert
gratia, quia lex jubere novit, cui succumbit infirmitas,
sicut gratia juvare, qua infunditur charitas. Non
dicimus nos justificatos eos fuisse qui fuerunt legi
obedientes, sed nisi justificarentur, non essent obedientes. Caro.
Homo. Coram illo. Non omnis justitia
coram Domino justificat, sed ea quae ex mera Dei voluntate