PL 68, col. 431

Commentaria in epistolas S. Pauli (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne

procedit, non illa cujus praeceptum humanam
lactat infirmitatem: sicut istorum quibus tunc justitia
Dei non poterat revelari, sed sola eis peccati cognitio
demonstrata, quia suam quaerentes statuere,
justitiae Dei non erant subjecti. Per legem enim cognitio
peccati. Non remissio, non consumptio, sed
cognitio, aut quia in oblivione erat lex naturae, aut
quia ante legem litterae leviora quaeque non cognoscebantur
esse peccata, sicut concupiscentia, et caetera
quae non alteri nocebant, sed ipsi. Nunc autem
sine lege justitia Dei. Quae nobis a Deo gratis donata
est, non nostro labore quaesita. Manifesta est. Quae
erat occulta. Testificata a lege et prophetis. Haec justitia
legis oraculis praedicata est novissimis ventura
temporibus. Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi.

Justitia haec, quae confertur per fidem, fides ipsa occulta
inspiratione Dei gratiae dono infunditur, non
labore humano, nec opere Veteris Testamenti acquiritur,
quia, ut dictum est, ipsius donum est ut credamus. Super omnes qui credunt.
Non super solos Judaeos.
Ostendit illos ideo talem legem accepisse, quia
non credebant, quapropter in praesenti sive peccati,
sive justitiae meritum referebant. Non enim est distinctio.
Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei.
Id est, inter Judaeum et gentilem, quia utraque pars
in incredulitate conclusa est, et egent gloria Redemptoris,
quae in salutem credentium dilatatur. Nam
Judaei legem litterae, gentiles naturae legem transgrediendo,
pariter peccatores inventi sunt, et per originale
peccatum, et per actuale. Justificati gratis.
Sine ullis praecedentibus meritis, per baptismum

justificati. Cum omnibus non merentibus gratis peccata
donavit, audi gratis, et tace de meritis. Per
gratiam ipsius. Quia quod non debebat pro nobis exsolvit,
ut nos gratis redemptos salvaret. Per redemptionem
quae est in Christo Jesu. De captivitate peccati
redempti sumus, non natura, quia natura semper
ipsius fuimus, quia qui redimit, suum docet fuisse
quem redimit, sicut docet propheta: Gratis venundati
estis, et sine pecunia redimemini. Christus ergo nos
redemit, sicut dicit Petrus: Scientes quia non corruptibilibus
argento et auro redempti estis de vana
vestra conversatione, et reliqua; et Paulus: Empti
enim estis pretio magno. Redempti ergo sumus de
morte, cui per peccatum venditi fueramus, secundum
Isaiam dicentem: Quis liber repudii? Peccatis

enim vestris venundati estis. Quam mortem Christus
evicit, qui peccatum non fecit, quia omnes debitores
eramus morti per peccatum. Ille autem se tradidit
morti, cui nihil debebat, ut nos suo sanguine a morte
redimeret. Non emit, quia per naturam ipsius fueramus;
sed redemit, quia captivi tenebamur. Quem
proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine
ipsius. In promptu posuit, quia gratis dat, ut nec desperet
aliquis, nec de suis meritis extollatur, quia
propitiatio et remissio peccatorum per sanguinem est
Christi collata, in cujus typo etiam in Veteri Testamento
pro peccatis populi victimarum sanguis offerebatur. Ad ostensionem justitiae suae.
In hoc dicit
ostendisse justitiam, quod indefensam tenuit pro

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.