PL 68, col. 432
Commentaria in epistolas S. Pauli (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne
emendationis nostrae exspectatione patientiam; ita
nobis fit misericordia remissionis, dum ille patitur
qui nihil peccavit, quia omnia Deus juste facit. Juste
ergo diabolus perdidit debitorem, quia injuste occidit
innocentem. Propter remissionem praecedentium
delictorum. Quare praecedentium? nisi originalium
debitorum. In sustentatione Dei. Sustentatio Dei ad
majora peccata profecerat. Ad ostensionem justitiae
ejus. Ut revelaret justitiam quae ex fide est, hoc est
Christum, in hoc tempore novissimo. Ut ipse sit justus
et justificans. Qui solus justus inventus est, et quae
ipse justificaverit, quia peccatum nescivit, ideo peccata
damnavit. Eum qui ex fide est Jesu. Ex fide, inquit,
Jesu, quam ipse Jesus dedit, et non ex operibus legis
aut naturae. Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est.
Ad Judaeos dicit. Ubi est elatio tua, in qua gloriabaris
te meliorem esse per circumcisionem carnalem? Exclusa
est gloriatio tua. Per quam legem? factorum?
Non, sed per legem fidei. Sequitur: Nunquid per factorum,
id est opera legis? et respondet: Non, sed legem
fidei. Legem dicit fidei gratiam, per quam ad Christum
accedimus, per quam fidem accipimus. Arbitramur
enim justificari hominem per fidem. Definimus, certi
sumus, hoc judicamus. Sine operibus legis. Addendo
legis, ostendit esse et fidei opera. Quomodo ergo
Jacobus ait: Fides sine operibus mortua est? Sed
Paulus de operibus legis dicit, Jacobus autem de operibus
quae fidelem hominem esse probant, sicut ipse
in sequentibus exponit: Ostende mihi ex operibus
fidem tuam. Opera sunt per quae fides agnoscitur. An
Judaeorum Deus? Nonne omnes Deus fecit, et similiter
de omnibus cura est ei? Non solum vobis, sed et
gentibus venit Christus ex lege promissus, imo magis
ipsis. Tantum. Quasi Judaei dicant: Sed gentes Deum
dereliquerunt, et respondeatur eis: Et vos. illi peccaverunt,
et vos. Sed nos convertimur, et illi. Nobis
Christus venit promissus, et illis. Non ergo vester
tantum est Deus, aut quasi vos nesciatis quod omnes
ex Adam nati sunt, et quod scriptum sit, gentes
Christo credituras, sicut dicit: Domus mea, domus
orationis vocabitur omnibus gentibus. Et iterum:
Audite vocem tubae, et dixerunt: Non audiemus.
Propter hoc audient gentes. Nonne et gentium? Ex
gentibus credentium, quia frequenter prophetae de
eorum vocatione dixerunt. Imo et gentium. Id est
multo magis et gentium, quia ante legem sancti Deo
placuerunt. Optime autem modum servavit in verbis:
imo dixit, ut ostenderet magis gentes, quia ante
fuerunt sancti praeputiati quam circumcisi, et Abraham
ante circumcisionem justificatus credidit. Quoniam
quidem unus Deus qui justificat circumcisionem
ex fide. Utramque gentem per fidem Christi salvandam
esse denuntiat, hoc est, ex fide. Nam nec praeputium,
nec circumcisio sine fide justificatur. Et
praeputium per fidem. Sicut Abel, Noe; et caeteri. Legem
ergo destruimus per fidem? Absit. Legem ergo
per fidem destruimus, quae circumcisionem docuit?
Absit. In tantum ut dicat Moysen propter circumcisum
filium pene interfectum fuisse. Ne ergo illi dicerent: