PL 68, col. 439
Commentaria in epistolas S. Pauli (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne
quia pro impiis mortuus est, et beneficiorum
ejus magnitudinem commendare, ut indebite ab eo
tantum dilecti, quantum eum diligere debeamus, videamus,
aut si tam sancto et tanto beneficio aliquid
praeponendum sit, cum ille nobis impiis nec vitam
suam praeposuerit, nec denegaverit mortem. Secundum
tempus pro impiis mortuus est. Sive quia in ultimo
saeculi passus est Christus, sive ad praesens, vel ad
tridui tempus, ut praedicabatur, est mortuus. Qui ergo
pro impiis mortuus est dicens, ostendit, quod pium
Dominum usque ad mortem diligere debeamus, quem
pro impiis servis cruciatum mortis excepisse cognoscimus:
simulque notandum, quod ait, pro impiis,
ut praesumptio humana reprimatur, ne suis meritis
aliquid tribuat. Vix enim pro justo quis moritur. Hoc
contra Pelagium facit qui negat originale peccatum,
quod si hominem non obligasset, mors Christi non
fuisset necessaria. Dignum autem est ut homo pro
confessione boni Domini vitam incunctanter effundat,
qui non pro justis, sed pro impiis mortuus est, et vel
sic de nobis praesumere desinamus. Nam si vix pro
justo quis moritur, quis pro iniquo et impio, nisi ille
qui venerat salvum facere quod perierat: cui nullus
prior dedit, sed ab illo accepit, ut crederet? Nam pro
bono forsitan quis audeat mori. Tam facile: nam bonum
hoc est quod justum, secundum illud mandatum,
justum et bonum. Commendat autem suam charitatem.
Quando indebite aliquid redditur, tunc charitas commendatur.
Quid ergo tam indebitum quam ut sine
peccato Dominus pius pro servo impio moreretur?
Deus in nobis.
Quantum nos diligat ex morte sua cognoscimus. Quoniam cum adhuc peccatores essemus,
Christus pro nobis mortuus est. Multo igitur magis justificati
nunc in sanguine ipsius, salvi erimus.
Si peccatores
tantum dilexit, quanto magis jam quos justos
fecit custodiet? et si pro extraneis intercessit, multo
magis suos perire non patitur. Si semetipsum dedit
pro impio, quomodo sua poterit denegare? Non jam
per animalium cruorem, sicut in lege; sed per sanguinem
Filii Dei debitores esse nos admonet. Et ut
intelligamus quantum diligat receptos, qui reconciliavit
inimicos. Ab ira. Iram judicii. Per ipsum. Per
ipsum salvabimur, non per nos: hoc est, si membrum
ejus fuerimus: cum enim omnia ardebunt, solum corpus
salvabitur judicantis. Si enim cum inimici essemus.
Inimici eramus ante donum gratiae ipsius, et ante baptismi sacramentum; sed et illi inimici esse noscuntur,
qui post baptismum flagitiis et sceleribus se involvunt,
nec poenitentia volunt emendare errores, sicut
dicit Jacobus: Amicitia hujus mundi inimicitia est
Dei. Inimici ergo non natura, sed contraria voluntate. Reconciliati sumus.
Quia alienati et inimici facti fueramus
per transgressionem. Nemo enim reconciliatur,
nisi ex inimicitiis. Inimicos autem nos primi parentis
transgressio fecit. Per mortem Filii ejus: multo magis
reconciliati salvi erimus in vita ipsius. Si per mortem
Christi salvati sumus, quanto magis in vita ipsius glorificabimur,
si et vitam ejus imitemur et mortem, et
in praeceptorum ejus adjutorio ipsius studuerimus permanere