PL 68, col. 440

Commentaria in epistolas S. Pauli (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne

custodia. custodia. Non solum autem, sed et gloriamur
in Deo. Non solum nobis vita dabitur Christi in illa
resurrectionis immutatione, sed et gloria, sicut dicit
Joannes Apostolus: Nondum apparuit quid erimus:
scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus. Per Dominum nostrum Jesum Christum.
Ut per ipsius
gratiam similitudinem ejus mereamur, et simus in gloria
Dei Patris. Per quem nunc reconciliationem accepimus.
Nunc reconciliationem, tunc gloriam. Propterea
sicut per unum hominem in hunc mundum. Hinc ostendere
vult propterea Christum passum, ut qui a Deo
per Adam discesseramus, per Christum reconciliaremur. Peccatum intravit.
Traduce et exemplo: quomodo
enim cum non esset peccatum, per Adam advenit, ita
et cum jam apud nullum esset justitia, per Christum

revocata est; et quomodo per illius peccatum mors,
ita per hujus justitiam vita. Et per peccatum. In hoc
loco contra abruptum Pelagianae impietatis errorem
mortem studet ostendere non a Deo factam, sed per
culpam transgressionis illatam: quia sicut per primi
Adae peccatum salus amissa est, ita per secundi justitiam
reparata est. Hic Apostolus hoc intendit asserere,
quia magna fuit Adae transgressio, sed ditior
est Christi redemptio; et inde dixit: Et non sicut
per unum hominem peccatum, ita et donum. Ex uno
peccato ille intulit mortem: hic ex multorum abolitione
reddidit vitam. Et ideo plus praevaluit justitia in
vivificando, quam peccatum in occidendo. Mors. Illa
de qua dicit: Cum mortui essetis in peccatis, convivificavit
vos Christo. Mors a morsu serpentis nomen

accepit. Et ita. Quomodo in illo. In omnes homines
mors pertransiit. Mors tam animae quam corporis pertransit
ex originali peccato et in Abraham, et in Isaac,
et in Jacob, sed Dei sunt vivificati gratia, de quibus
dicitur: Non est Deus mortuorum; sicut et Apostolus
dicit etiam in eos qui non peccaverunt: id est, capitale
peccatum sic in homines pertransiit, quia non
solum ille mortuus est qui transgressus est, sed etiam
illi qui ex transgressoribus sunt procreati, per naturae
vinculum tenentur obnoxii, id est per omnes ramos
vitium suum radix corrupta transmisit. Adam occidit,
Christus vivificavit. In quo omnes peccaverunt. Sive
peccato inobedientiae, sive in Adam omnium peccantium
poena praemonstrata est. Usque ad legem enim
peccatum erat in mundo. Requirendum est quod peccatum:

id est, illud solum peccatum usque ad legem
viguit, quod praevaricatio primi parentis invexit. Cessabat
enim transgressionis delictum ante legis adventum.
In primo saeculo peccatores libertate praesentis
vitae securius fruebantur. Erat quidem ante legem ex
operatione peccatum, sed non ita imputabatur, quia
jam pene oblitterata fuerat scientia naturalis, cujus
intellectus quasi mortuus revixit ex lege. Lex vindex
peccati advenit. Peccatum autem non imputabatur, cum
lex non esset. Erat: sed agrestibus hominibus non imputabatur,
nec ab aliis credebatur esse peccatum. Sed
regnavit mors ab Adam usque ad Moysen. Id est, mors
ex originali malo veniens usque ad legem sola regnavit.
Ideo dixit: Regnavit, quia totum mundum generaliter

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.