PL 68, col. 442

Commentaria in epistolas S. Pauli (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne

loco omnino cavenda est opinio quae dicit: Sicut caro
ex carne Adae, ita anima nostra ex anima Adae occulta
Dei operatione creatur.
Sicut quidam dixit: Lege latenti fundet opus natura
suum, quae nisi hic fuerit liberata per gratiam,
perpetua poena in aeternum damnabitur. Nam judicium.
Subauditur mortis. Ex uno in condemnationem.
Subauditur, peccante sive peccato primum. Gratia autem
ex multis delictis in justificationem. Ac si prima
obligatio veteris offensae usque ad Christum dominata
est. Alia vero delicta ante interdictum legis non videbantur
vel non intelligebantur esse tam gravia:
adveniens ergo gratia, non solum originale debitum,
sed et actuale donavit per baptismum. Et ideo ex
multis delictis justificavit. Si enim unius delicto mors

regnavit per unum. Id est per Adae transgressionem. Multo magis abundantiam gratiae.
Major est redemptio
Salvatoris quam perditio transgressoris: quia per Christum
omnia peccata dimissa sunt, non solum originalia,
verum etiam et actualia. Et donationis, et justitiae
accipientes in vitam regnabunt per unum Jesum Chritum.
Quia et ut juste vivamus, et ut cum ipso regnemus,
muneris ipsius largitate donatum est. Donationes
audimus: de nostris meritis taceamus. Igitur sicut
per unius delictum in omnes homines in condemnationem,
sic et per unius justitiam in omnes homines in
justificationem vitae. Mors regnavit, subaudiendum.
Qui ergo ex hac condemnatione liberatur, gratiam
diligat; qui non liberatur, debitum agnoscat. Si in
remittendo debito bonitas, in exigendo aequitas intelligitur:

nusquam enim esse apud Deum iniquitas
invenitur. Sicut enim per inobedientiam unius hominis
peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obeditionem
justi constituuntur multi. Sicut exemplo inobedientiae
Adae peccaverunt multi, ita et Christi obeditione
justificantur multi. Grande crimen inobedientiae,
quam qui habuerit Christianus, quodcunque boni
fecerit evacuat. Obedientiam, inquit, malo quam sacrificium. Lex autem subintravit, ut abundaret delictum.
Ne dicerent nobis: Lex peccata dimisit: Non, inquit,
venit dimittere, sed monstrare: qua contempta,
incoepit abundare delictum per scientiam: quasi diceret:
Ut video, lex peccata non minuit, sed adjecit,
non tamen suo vitio, sed illorum. Lex, inquit, subintravit,
ut abundaret delictum: quod supervenientis

gratiae largitate vacuatum est. Aperte ergo ex hoc testimonio
advertimus, Apostolum de duobus loqui generibus
peccatorum, quae vel ex naturali legis transgressione
veniebant, ubi causam explicuit naturalem,
legalem subdidit, dicens: Ubi abundavit peccatum,
superabundavit gratia. Ubi autem abundavit peccatum
Totus hic sensus est: Vetus Adam per unum delictum
intulit mortem; novus Adam ex innumerabilium delictorum
indulgentia donavit salutem. Ubi, inquit,
abundavit peccatum: quia accepta lege peccatum non
cum ignorantia, sed cum scientia perpetratur. Ideo
incipit abundare delictum. Superabundavit gratia. Ut
sicut regnavit peccatum in mortem. Quomodo dicit Salvator:
Cui plus dimittitur, plus diligit. Manifestata
est quantitas peccati, ut scirent magnitudinem gratiae,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.