PL 68, col. 443
Commentaria in epistolas S. Pauli (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne
et redderent magnitudinem charitatis, et ex indulgentia
remissionis cresceret debitum charitatis. Ita et
gratia regnet per justitiam in vitam aeternam per Jesum
Christum Dominum nostrum. Manifestantur beneficia
dum econtrario indignorum meritis comparantur:
mors enim per Adam regnavit, vita per Christum. Ut
sicut confirmatum est regnum peccati per legem contemptam,
quae abstulit excusationem ignorantiae, ita
et regnum gratiae confirmetur per multorum remissa
peccatorum.
CAP. VI.
Quid ergo dicemus? Permanebimus in
peccato, ut gratia abundet? Illorum hic infertur objectio,
qui adhuc parum intelligentes dicere poterant:
Si gratia crescet in magnitudine delictorum, peccare
debemus, ut gratia abundet, ut possit magis ac magis
munificentia ejus in peccatoribus abundare. Absit.
Absit. Illi tam imperite loquuntur, qui adhuc infirmi
inveniuntur. Nos vero persuasionem hujus ignorantiae
respuamus, qui jam mortui sumus peccato, ut gratiae
viveremus. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo
adhuc vivemus in illo? Vult tam firmum esse
baptizatum, tamque perfectum, quasi qui ad capitalia
committenda mortuo quodammodo comparetur: ut
jam peccare non debeat, id est, crimen admittere. An ignoratis quia quicunque baptizati sumus in Christo
Jesu.
Aut nunquid sacramentum ipsius baptismatis
ignoratis? In Scripturis baptismatum sunt genera
tria: aquae, ut Joannes; Spiritus, qui et ignis, ut in
Actibus apostolorum. Descendit Spiritus sanctus
quasi ignis, de cujus deitate alio loco demonstrat:
Deus, inquit, noster ignis consumens est. Tertium
genus est baptismi in sanguine, quo martyres baptizantur.
Unde ipse Dominus jam baptizatus in Evangelio
protestatur: Baptismo habeo baptizari quod
vos nescitis. Sicut in Joannis apostoli epistola legimus:
Tria sunt quae perhibent testimonium: aqua,
sanguis, Spiritus. Unum in ministerio, non in natura.
Aqua per figuram testis est dominicae sepulturae;
sanguis testis est mortis; Spiritus testis est resurrectionis:
quia Spiritus auctor est vitae. In morte ipsius
baptizati sumus. In morte Christi baptizamur, ut in
ipsius morte credentes, quasi mortui viveremus.
Quippe quibus nihil esset cum hoc mundo commune.
Et quibus totus mundus erat auctoris exemplo moriturus,
sicut multi sancti vel fecerunt vel faciunt:
quia Christus pro omnibus mortuus est. Ergo omnes
mortui sunt, ut et qui vivunt jam non sibi vivant,
sed ei qui pro illis mortuus est. Vivo autem non jam
ego: vivit vero in me Christus. Et, Mihi mundus crucifixus
est, et ego mundo. Fieri enim non potest, nisi
ut mortuo capite, omnia membra commoriantur.
Caput enim pro omnibus membris pertulit poenas,
ut omnia in eum membra morerentur, et ita peccato
mortua viverent Deo. Quomodo enim mortuus peccare
non potest, ita et nos, qui Christo sumus commortui,
implicari peccatis capitalibus non debemus.
Qui crucifixus est, nihil aliud facit, nisi quod horam
mortis exspectat, et in manus Patris commendat spiritum