PL 68, col. 444

Commentaria in epistolas S. Pauli (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne

suum. Plenius requirendum est quid intelligi
debeat, in morte ipsius baptizati sumus. Praecipit
Apostolus ut quia propter nos Christus crucifixus,
mortuus et sepultus est, et resurrexit, nos quoque
ad passionis suae similitudinem voluntates et cupiditates
nostras crucifigamus, et in baptismatis mysterio
mortis, sepulturae ac resurrectionis ejus exemplum
imitemur, ut si passionum socii fuerimus, simus
etiam consolationum. Sed requirendum quomodo
possit in vita positus mori, et nondum mortuus sepeliri;
et nondum sepultus, quomodo valeat suscitari.
Hoc utique modo dum de filiis perditionis filii
adoptionis efficimur, priori naturae secunda nativitate
praemorimur; et dum sub cognato terrae elemento
submergimur, sepelimur; dum e sinu fontis assurgimus,

suscitamur: et ex hoc maximum baptismatis
sacramentum est. Et ideo dixit: Consepulti sumus
cum illo per baptismum in mortem. Et in consequenti:
Si, inquit, mortui sumus cum Christo, credimus quia
simul etiam vivimus cum Christo. Elaborandum est
itaque ut nihil de sordibus veteris hominis agnoscatur
in nobis. Unde si quis nostrum forte praevenitur
dono Domini per poenitentiam diluatur. Si ergo fuerimus
novi, et immutati in conversatione, similiter
novi et immutati efficiemur in gloria. Scientes quia
vetus homo noster simul crucifixus est. Vetus homo
dicitur qui veterem et terrenum Adam aut deposuisse
nondum videtur, aut eumdem, in coenum prioris vitae
relapsus, imitatur. Sicut autem redemptor ille innoxium
corpus appendit, ita nos noxium suspendamus

a vitiis. In quo mysterio crucis Moyses serpentem
aereum in dorso suspendit, ut destruatur corpus
peccati. Hoc est, ut non ex parte, sed omne vitium
destruatur. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum
in mortem. In exemplo Christi ad cum imitandum
consepelimur in baptismo, ut mortui veteribus
criminibus renuntiemus diabolo et pompis ejus. Ostendit
nos ita baptizari ut consepeliamur Christo. Ut
quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris.
Ut quomodo glorificatur Pater per resurrectionem
Filii, ita et per conversationis nostrae novitatem
glorificetur. Ita et nos in novitate vitae ambulemus.
Ostendit quomodo viventes mortui esse possimus,
nec aliquid velle aut cupere debeamus, quod volunt
aut cupiunt ii qui novi non sunt. Si enim complantati

facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis
erimus. Si consepulti sumus, et resurrectionis
erimus participes. Si complantati non sumus, nec
conresurgemus: et si fuerimus novi in vita, erimus
in gloria. Si similitudinem mortis habuerimus, et
resurrectionis habebimus. Hoc scientes, quia vetus
homo noster simul crucifixus est. Qui veterem hominem
et terrenum imitando peccabant. Nam vetus
homo Adam intelligitur, sicut novus Christus. Ut
destruatur corpus peccati. Unum vitium membrum
est peccati: corpus vero universitas delictorum,
quorum principium originale peccatum. Christus
autem non ex parte, sed integer est crucifixus, ut nos

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.