PL 68, col. 793
Commentaria in epistolas S. Pauli (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne · Commentaria in Apocalypsim (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne
est, praeparet vos, perfectosque reddat. In omni bono,
ut faciatis ejus voluntatem: faciens in vobis quod
placeat coram se per Jesum Christum, cui est gloria in
saecula saeculorum. Amen. Deus, inquit, pacis aptet vos
in omni bono, hoc est, faciat vos aptos in fide recta,
in doctrina sana, in operatione perfecta, ut possitis
ejus voluntatem perficere, faciens in vobis ipse
quod placeat coram se per Jesum Christum. A vobis
enim nihil boni habere potestis, nisi illo praeveniente
et subsequente: juxta quod Psalmista exorat dicens:
Misericordia ejus praeveniet me, et misericordia ejus
subsequetur me. Apostolus quoque alias dicit, Deus
est qui operatur in vobis et velle et perficere, quoniam
per illum facti et redempti sumus, et per illum,
quidquid boni habemus, nobis subministratur. Cui
est gloria, id est, Deo Patri et Jesu Christo, in
omnia futura saecula. Amen. Amen autem confirmatio
est, pro eo quod est, fiat; vel, ita est verum, ut
dixi: Rogo autem vos, fratres, ut sufferatis verbum
solatii: etenim perpaucis scripsi vobis. Nota quod totam
epistolam unum verbum appellavit, nec dixit:
Rogo vos ut sufferatis patienter verbum admonitionis,
quia pusillanimes erant, sed verbum solatii, hoc
est verbum consolationis, verbum adhortationis. Non
enim scripsi vobis multa, sed pauca, ad comparationem
illorum quae vobis dicerem, si praesens essem,
timens vobis oneri esse. Cognoscite fratrem nostrum
Timotheum dimissum. Timotheus coepiscopus erat
beati Apostoli et adjutor in praedicatione, quem dicit
dimissum a se et ad praedicationem directum,
sive ab Athenis, ubi illum dimiserat fortassis Apostolus.
Tuis, vir illustris et religiose Castori, suasionibus
acquiescens, sic librum Apocalypsis beati Joannis
multis mysteriis opacatum, in adjutorio Domini
nostri Jesu Christi, licet exiguis susceperim viribus
exponendum, ut non meis solis tantum fuerim
contentus inventis, sed quanquam numero pauca,
si qua tamen a sancto quoque Augustino testimonia
exinde exposita forte reperi, indubitanter adjunxi,
sed etiam a Ticonio Donatista quondam certa, quae
sano congruunt sensui, defloravi, et ex eis quae eligenda
fuerant, exundantia reprimens, importuna
resecans, et impolita componens, catholico moderamine
temperavi. Multa quippe in ipso ejus opere
reperi et supervacua, et inepta et sanae doctrinae
contraria, ita ut de causa quae inter nos et illos vertitur,
secundum pravitatem cordis sui loca nocentia
captaret, nostraeque Ecclesiae noxia expositione putaret
mordaciter illudendum. Nec mirum quod haereticus