PL 68, col. 796
Commentaria in Apocalypsim (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne
nec penetrare competenter quiverim, nec ea
quidem quae intelligi potuerunt, idoneo valuerim
sermone proferre. Secundis vero hoc alloquio satisfactionis
insinuem, nihil me dominis conservisque
meis malevole subtraxisse, sed ignorantiae confessionem
de exiguitate mallem veniam postulare. Si
enim experto non crederem, sancti tamen Hieronymi
edoctus sententia didicissem, qui de hoc libro
loquens dicit: Apocalypsis Joannis tot habet sacramenta
quot verba, parum dixi, et pro merito voluminis
laus omnis inferior est. In his verbis singulis
multiplices latent intelligentiae. His intercedentibus,
et veniam humilis confessio promeretur, et praecelsi
dignitas libri credentibus saltem, etsi necdum intelligentibus
innotescit. Nam cum alibi raro interponi
soleat tropica proprietati narratio, hic tamen aut
frequenter intexitur, aut condensior figura sensim
generatur ex altera, aut una eademque res sic variis
profertur adumbrata figuris, ut non eadem credatur
repeti potuisse, sed altera, quod et in principio Ezechielis
et in aliquibus Danielis visionibus invenitur,
sed hic amplius. Pro qua re me infirmum
nostis amplius vestris orationibus adjuvandum.
LIBER PRIMUS.
quo in Palmos insula pro Christo a Domitiano Caesare
exsilio missus et metallo damnatus, terminis arcebatur
inclusus. Congrue sane tempus adhibetur et locus, ut
ubi vel quando humana putabatur vinciri custodia, ibi
metas humanitatis mente transcendens, libero contuitu
meruisset videre divina, et cui tunc certa terrarum
spatia negabantur excedere, secreta concederentur coelestia
penetrare. Sic fides Christi sibi etiam in terris
vindicat coelum, cum bene utens temporalibus malis,
bonis fruitur sempiternis. Generalia proinde universalis
Ecclesiae bona uni quidem revelantur, sed profutura
omnibus praedicantur. Quae denique solus vidit, septem
Ecclesiis scripta transmisit, ut unus unitati consuleret,
et non sibi soli, sed omnibus etiam se laborasse doceret.
Postea vero Evangelium scripsit, cum eum post
Domitiani mortem exsilio liberum multorum precaretur
congregatio sacerdotum, ne falsorum praedicatorum labe
decipi sinisset ignaros. Valentinus enim, Cerinthus et
Ebion multos suos falsitatibus irretire jam coeperant,
quibus jure cassandis veri Evangelii fuerat novitate resistendum.
CAPITULA LIBRI PRIMI.
V. Angelorum Ecclesiarum septem qualitas laude insinuatur
et culpa interposita mentione viginti quatuor
seniorum, ostio aperto in coelo.
VI. De throno exire coruscationes et tonitrua dicit.
VII. De septem faculis et quatuor animalibus oculatis.
CAPUT PRIMUM.
probetur, imo etiam Spiritus sancti, cujus hic nomen
frequenter insinuat, eo quod etiam in forma
servi unus idemque et a Patre accipiat, et cum Patre
concedat, quae oportet fieri in brevi. Omnis res quae