PL 68, col. 797
Commentaria in Apocalypsim (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne
temporaliter geritur, habet exordium et cursum et
terminum. Post exortum autem Ecclesiae, quae jam
fuerat apostolorum praedicatione fundata, revelari
oportuit, qualiter fuisset latius propaganda, vel quali
etiam fine contenta, ut praedicatores veritatis hujus
cognitionis fiducia freti, indubitanter aggrederentur
pauci multos, inermes armatos, humiles superbos,
infirmi nobiles, vivi tamen spiritaliter mortuos. In
brevi sane apud Deum dicitur, quantiscunque in hac
vita morulis aliquid proteletur, cui propheta [(Psal.
LXXXIX)] : Quoniam mille anni ante oculos tuos, inquit,
tanquam dies hesternus qui praeteriit, et significavit
nuntianda per angelum suum servo suo Joanni,
qui praedicavit verbum Dei et testimonium Jesu Christi,
ea quae vidit. Dicendo, significavit aliquid etiam
futurorum et mysteriorum ostendit, nec superficie
litterae nos voluit remanere contentos, quos ad mysteria
altius perscrutanda significationis verbo fecit
intentos. Servo autem suo Joanni cum dicit, omni
Ecclesiae in uno revelari voluit, quam in unitate fundavit.
Ideo dicit palam facere servis suis, non solum
uni ex multis, sed per unum potius universis, sicut
regni coelorum solus Petrus claves accepit [(Matth.
XVI)] , qua tamen potestate omnis Ecclesia uti sublimata
promeruit. Recte sane adjecit, per angelum
suum a Christo fuisse discipulo demonstrata, cum
per assumptam creaturam, non per divinitatis essentiam
Christum semper clareat apparuisse mortalibus
et ante Incarnationem et post Ascensionem, propterea
is qui eum magistrum noverat in homine suscepto
testimonium perhibuit invisibili verbo, ac ne verbum
tantum sentiendum quisque putaret, nomen rursus
Jesu Christi subjunxit, quod ad suscepti hominis formam
pertinere non nescit, Felix qui legit et qui
audiunt verba prophetiae hujus, et custodiunt ea quae
in ea scripta sunt. Dicendo, qui legit et qui audiunt,
personam doctorum et discentium demonstravit, ut
et studio legendi desidiam removeret, et servantibus
beatitudinem desponderet, quibus etiam congruunt
quae sequuntur, et servant ea quae in ea
scripta sunt: quia utrisque servare competit, utrisque
convenit. Non enim auditores legis justi sunt
apud Deum, sed factores legis justificabuntur [(Rom.
II)] . Quia tempus jam in proximo est, scilicet ut singula
quae dicenda sunt impleantur, cum et plantatae
jam Ecclesiae propagationis incrementa succedant de
qua locuturus, ita praemittit: Joannes septem Ecclesiis
quae sunt in Asia. Id est uni, Ecclesiae septiformi.
Septenario numero saepe universitas figuratur, eo
quod ex primo impari et pari, id est, ternario et
quaternario tanquam ex diverso universitas tota
conficitur, nam et animae corporisque diversitas
ipsam unitatem numeri hujus complectitur. Ad animam
enim tria pertinent, ad corpus quatuor. Dicitur
namque [(Deut. VI)] diligendus est Deus ex toto corde,
ex tota anima, ex tota mente; corporis autem notas
habemus quatuor qualitates, calidam et frigidam,
siccam et humidam. Propterea etiam canitur [(Ps.
CXVIII)] : Septies in die laudem dixi tibi. Quod alibi