PL 68, col. 805

Commentaria in Apocalypsim (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne

praecidatur, donec ventilabro ultimi judicii separetur,
propriam tamen salutem et omne candelabri
lumen amisit: et si charismatibus honoratus videatur,
sibi tamen mortuus esse cognoscitur. Nam quod
in illo vivit alienum est. Parti rursus bene dicit, Sed hoc habes
bonum quoniam odisti facta Nicolaitarum,
sicut et ego odi. Id est, idololatriam et fornicationem,
sicut consequenter ostendit. Omnes proinde
Ecclesias docens, dicit: Qui habet aures, audiat
quid Spiritus dicat Ecclesiis. Qui vincet, dabo ei edere
de ligno vitae, id est de fructu crucis, quod est, inquit, in paradiso Dei mei.
Paradisus etiam Ecclesia
intelligi potest, omnia enim in figura facta sunt, et
Adam umbra futuri, Apostolo docente [(Rom. XIII)] ,
praecessit. Lignum vero vitae, sapientia Dei Dominus

Jesus Christus, qui in cruce pependit, qui et in Ecclesia
et in spirituali paradiso vitale alimentum coelestisque
panis praebet fidelibus sacramentum, de
quo legimus [(Prov. III)] : Sapientia vita est amplectentibus
eam. Et angelo Ecclesiae Smyrnae scribe:
Haec dicit primus et novissimus, qui fuerat mortuus
et vivit: Scio tribulationes tuas et paupertatem, sed
dives es. Omni Ecclesiae dicit, quae spiritu pauper
est et omnia possidet, unde Apostolus [(II Cor. VI)] :
Tanquam nihil habentes et omnia possidentes. Et
blasphemaris ab his qui se dicunt Judaeos esse, et non
sunt, sed sunt synagoga Satanae. Hic quoque ostenditur
non speciali tantum Ecclesiae loqui, quia non
Smyrnae tantum fuerunt aut sunt Judaei blasphemantes.
Potest autem gemino modo Judaeorum hic nomen

intelligi, sive aperti foras Judaei, sive intus
positi, id est falsi Christiani, Judaeorum enim religiosum
est nomen, inde Apostolus [(Rom. II)] : Qui
in abscondito, inquit, Judaeus et circumcisio, cordis
in spiritu, non littera, Itemque [(Philip. III)] : Nos
enim sumus circumcisio, qui spiritu Deo servimus,
non in carne fiduciam habentes: nec ipsos autem
non oportet deserere, cum dicantur etiam synagoga
Satanae, cum noverimus [(Joan. XIII)] Dominum tolerando
usque in finem Judam, exemplum nobis patientiae
praebuisse. Nihil eorum timeas quae passurus
es. Utique omnem Ecclesiam praemonet ut a toto
corpore diaboli nullatenus metuat. Ecce missurus est
diabolus quosdam ex vobis in carcerem, ut tentemini,
et tribulationem habeatis dierum decem. Universali

Ecclesiae haec dicta conveniunt, adversus quam diabolus
inextricabiles inimicitias semper exercet. Et
propterea in decem diebus, praesentis vitae significatur
excursus, propter Decalogum, in quo breviter
legis summa consistit: hic enim sunt necessaria divina
praecepta, ubi opus est continentia. Hinc divina [(Matth. V)] :
Consenti adversario tuo, id est, legi,
cum es cum illo in via hujus saeculi, videlicet tempus
omne significans, quando contra varias cupiditatum
illecebras, lege instruente confligitur, ut per
Dei gratiam subactis carnalibus quinque sensibus
qui propter sensum geminum duplicati decem faciunt,
victoria capiatur. Esto fidelis usque ad mortem,
et dabo tibi coronam vitae. Qui perseverat usque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.