PL 68, col. 806

Commentaria in Apocalypsim (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne

in finem, hic salvus erit [(Matth. XXIV)] . Qui habet
aures, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis: Qui vicerit
non laedetur a morte secunda. Interdictae arboris [(Gen. II, III)]
esus, hanc posteris procuravit. Christus
autem ex lateris sui sacrario, aqua et sanguine
profluente, crucis irrigans lignum, inde fecit salutis
primitias germinare unde originale malum noverat
surrexisse, dicens: Gaudete, quia vici saeculum.
Quocirca si quis vincit, in ipso vincere poterit. Et
angelo Ecclesiae Pergami scribe: Haec dicit qui habet
romphaeam ex utraque parte acutam. De gladio bis
acuto satis dictum sit. Scio ubi habitas, ubi thronus Satanae est.
Omni Ecclesiae dicit, quia ubique ille
tentator est, cui dicitur: Illa tuum observabit caput,
et tu insidiaberis calcaneo ejus [(Gen. III)] . Mundus

enim in maligno positus est. Thronus Satanae
homines sunt, quos nequiter possidet. Revertitur ad
speciem, quia licet istis septem locis tota septiformis
figuretur Ecclesia, gesta sunt tamen in his specialiter
quae laudat aut increpat. Et tenes nomen
meum, et non denegasti fidem meam. In diebus illis
Antiphas testis meus et fidelis, qui occisus est apud
vos. Apud multos etiam Christus occiditur, sive qui
eum resurrexisse non credunt, sive quia apud se
vitiis damnabilibus negant, ubi Satanas inhabitat. Sed habeo pauca adversus te
dicere. Utique adversus
alia membra culpanda, non ea quibus dicit: Et non
abnegasti fidem meam. Habes ibi tenentes doctrinam
Balaam [(Num. XXIV)]
, qui docebat Balac mittere scandalum
sub oculis filiorum Israel, edere de sacrificiis
et fornicari.
Haec duo sunt principalia, quibus fruendis
hypocritae militant, edere et fornicari, sicut Dominus
dicit: Intus autem pleni estis rapina et incontinentia
et omni iniquitate [(Luc. XII; Matt. XXIII)] .
Idololatria fornicatio est spiritalis. Perdidisti, inquit [(Psal. LXXII)] ,
omnes qui fornicantur abs te. Similiter habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum: similiter
age poenitentiam.
Sin autem, veniam tibi cito et
pugnabo tecum in romphaea oris mei. Id est gladio
oris, intelligi debet Ecclesiae, secundum praecedentem
intelligentiae formam. Romphaea autem utrius
que testamenti praecepta sunt, quibus contemptores
divinitus expugnantur. Quicunque enim in lege peccaverunt,
per legem judicabantur [(Rom. II)] . Qui habet
aures, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis: Qui

vincet, dabo ei de manna illo absconso, id est de
pane invisibili, qui de coelo descendit, qui ideo factus
est homo, ut panem angelorum manducaret homo [(Joan. VI)] .
In cujus figura illud in eremo manna
praecessit, quod quia manducaverunt, ideo mortui
a Domino perhibentur, quia increduli permanentes.
De hoc abscondito et spiritali singulariter manna,
quod immortalitatem fidelibus pollicetur, non manducaverunt,
cum dicit [(Ibid.)] : Nisi manducaveritis
carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem,
non habebitis vitam aeternam in vobis. Nam qui etiam
illo tunc cibo potuerunt spiritaliter pasci, eadem
meruerunt immortalitate potiri, ut Moyses et caeteri.
Eumdem enim cibum spiritalem, docente Apostolo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.