PL 68, col. 807

Commentaria in Apocalypsim (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne

[(I Cor. X)] ,
manducaverunt, quia non eis obfuit
manna visibile spiritaliter utentibus cibo corporeo.
Sicut nec hominibus praesentis temporis proderit
spiritalis corporis dominici manna, si illud indigne
suscipiant, quia judicium sibi manducant et bibunt. Et dabo ei calculum candidum,
id est adoptionem
in Filium Dei [(I Cor. XI)] . Nam calculus
gemma pretiosa est, quae ad morem illius margaritae
quam negotiator inveniens, venditis omnibus, comparavit,
intelligenda proponitur [(Matth. XIII)] . Alia
denique translatio margarita posuit. Et super calculum nomen novum,
quod os Domini nominavit. Aliter
super baptismum atque martyrium, quod nemo, inquit,
novit nisi qui accepit. Hypocritae enim, licet
habere superficiem eatenus videantur, ipsius tamen

virtutem intelligentiae [(Isa. LXII)] , nequeunt penetrare.
Habentes, inquit, formam pietatis, virtutem autem
ejus abnegantes. Hinc idem Joannes [(I Joan. II)] :
Qui dicit quoniam cognovit eum, et mandata ejus
non servat, mendax est, et in ipso veritas non est. Et angelo Ecclesiae
qui est Thyatirae scribe: Haec dicit
Dei Filius, qui habet oculos ut flamma ignis, et pedes
ejus similes aurichalco, Scio opera tua, et charitatem, et
fidem, et ministerium, et patientiam, et novissima opera
tua plura quam priora. Hic plenius declaratur, in
uno Ecclesiae corpore et bonorum partem laude
mulceri, et malorum increpationibus exprobrari.
Ubi opera simul charitatem, fidem, ministerium
et patientiam, et laudando approbat, et augmento
insuper novissima dicit amplificata prioribus. Sed

habeo adversus te multa, quod sinis uxorem tuam Jezabel
[(III Reg. XVI)] quae se dicit prophetam, et
sinis eam docere et seducere servos meos, fornicari et
manducare de sacrificiis. Angelus, id est Ecclesia,
nomen est generale; sed dictorum qualitas monstrat,
cui sermo conveniat: quae pars, quae species,
quod officium angelo conveniat, et quemadmodum
a parte unius corporis, a parte vel a figura ad proprietatem
transeat, et a proprietate ad figuram redeat.
Facta sunt ista, et specialiter fuisse conjicitur
mulier in supradicta Ecclesia, ex cujus forma speciali
ad generalem totius orbis Jezabel sermo nunc
figurate transfertur. Angelus itaque id est Ecclesia,
quoniam adhuc ex bonis constat et reprobis, bipartito
hic modo cognoscitur: verum quia et praepositos

habet et populos, idcirco in angelo praedicatorum significatur
officium, quomodo si cum hominem referimus
aliquid operis peregrinasse [ F. peregisse], nostri
relatu sermonis singulorum monstratur qualitas denuntiata
membrorum, ut si verbi gratia vidisse aut
verba eum fecisse dicamus, illud ad oculos, hoc ad
linguam sine dubio redigamus, quod huic angeli probatur
convenire personae, siquidem angelus nuntius
esse cognoscitur, cui ut pote speculatori, et videre
convenit corrigenda, et nuntiare servanda, sic per
caetera opera nominata membrorum significantur officia.
Cum ergo opera nunc laudat majora prioribus,
omnium generaliter personam inducit, et quia inter
positos quosque sunt etiam negligentes, propterea

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.