PL 68, col. 808

Commentaria in Apocalypsim (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne

subinfert quod Jezabel fornicari permittat et a sanctorum
specie, quibus potestas divinitus sinendi vel cohibendi
tribuitur, ad totam propterea transit Ecclesiam,
ideo praepositum constituens reum, non quod
ipse fecerit, sed quod fieri permiserit, et permittendo
transgressionibus particeps fiat, propterea sequitur
dicens: Dedi ei tempus ut poenitentiam ageret,
et poenitere noluit a fornicatione sua. Non dixit, dedi
vobis aut tibi, aut nunquid qui fornicarie consentit,
fornicarius ipse non erit? Sed quia ab specie transit
ad genus, idcirco ab hoc crimine sic sanctos demonstrat
alienos, ut per malorum exprobrationem,
membrorum semper velit manere sollicitus, licet quid
eorum agat dextra, nesciente sinistra, quod facile
cognoscimus, si a pastoribus greges, et inferiora ab

eminentioribus membra spiritaliter discernamus, vel
suis singula temporibus coaptemus. Fornicatio autem
Jezabelis generalis, et corporale et spiritale adulterium
praesignavit, quando sub Christi nomine fornicationem
et idololatriam dicebat. Perdidisti enim,
inquit, omnes qui fornicantur abs te. Ecce mitto illam in lectum, et
eos qui cum ea moechati sunt, in
maximam tribulationem, nisi poenitentiam egerint ab
operibus suis. Lectus hic datur intelligi securitas delinquentium,
quam sibi per impuritatem criminum
saepe flagitiosi promittunt, cum peccantes experti
non fuerint praesentis irae vindictam, ex poenitentia
eatenus negligunt, donec eis repentinus superveniat
interitus, sicut dolor parturientis, et non effugient.
A Deo autem in hoc securitatis neglectum

dari dicitur, cum latenti quidem, non tamen injusto
judicio deseruntur. De hac securitate alibi legimus [(Prov. I)] :
Aversio parvulorum interficiet eos, et
prosperitas stultorum perdet illos. Alia translatio
luctum pro lecto posuit, quo aeternam miseriam
designavit, nisi poenitentiam egerint ab operibus
suis. Et filios ejus interficiam in mortem. Filios hic
potestatem et opera mulieris figurari cognoscimus,
mortem autem non momentaneam corporis, sed
animae minatur aeternam. Memoratis excessibus,
nec poenitentia ulla correctis, non temporalem disciplinam,
sed aeternam poenam deberi apostolica
saepe testatur auctoritas. Neque enim de illorum
numero sunt de quibus dicitur: Flagellat omnem filium
quem recipit [(Hebr. XII)] , sed de illis quibus

dicitur: Israel, jam non irascar tibi: et, Zelus
meus recessit a te [(Ezech. XVI)] . Non quod propitiationem
fuerant consecuti, sed quia indigni judicabuntur
temporaliter flagellari. Et scient omnes Ecclesiae
quia ego sum scrutator renis et cordis [(Jerem.
XVII)] . Nunquid priusquam prodat adulteros et occidat,
nesciunt Ecclesiae Deum scrutatorem esse renum
et cordis? aut quomodo potest Ecclesiae dici,
quia scitura sum et non initio fidei suae Deum occultorum
scierit cognitorem. Non ergo experientia
rerum, sed certa fide tenendum est non perspicua,
sed occulta idololatria, sed adulteros morte punire.
Hos enim aeterna dicit damnatione plectendos. Et
dabo unicuique vestrum secundum opera vestra. Non

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.