PL 68, col. 813

Commentaria in Apocalypsim (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne

tanquam nudos notat, quos etiam arguit caecitatis.
Ille autem vestimentis albis induitur qui baptismate
Christi vestitur, et ea fide pollet quae per dilectionem
operatur [(Galat. V)] . Quicunque enim in Christo baptizati
estis, Christum induistis [(Rom. VI)] ; cum autem
collyrio oculos dicit ungendos, inclinandum cor
ad divina testimonia monet [(Galat. III)] . Praeceptum
enim Domini lucidum, illuminans oculos [(Psal.
XVIII)] . Ego quos amo, redarguo, et castigo. Flagellat
enim omnem filium quem recipit [(Heb. XII)] . Crede ergo et age poenitentiam.
Ostendit esse Laodiceae qui
fuissent laudabiliter imitandi, vel alii corrigendi. Ecce ego sto ante ostium et pulso, si forte quis audierit
vocem meam, et aperuerit mihi januam.
Ostium
utique cordis ad recipiendum Christum per fidem et

obsequium praeceptorum. Sequitur: Introibo ad eum, et coenabo cum
eo, et ille mecum in throno meo: hinc
et Dominus [(Joan. XIV)] : Si quis, inquit, diligit me,
sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum,
et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.
Vincenti dabo sedere mecum in throno meo, sicut
et ego vici, et sedeo cum Patre meo in throno ejus.
Consessorem participem potestatis dicit atque judicii,
de qua Joannes [(Joan. I)] : Dedit eis potestatem
filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus: qui
non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque
ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Et [(Matt. XIX)] :
Sedebitis mecum in duodecim thronis,
judicantes duodecim tribus Israel. Qui habet aures, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.
Aures hic cordis
ad mandatorum obedientiam intelligi convenit. Ostendit

autem quod illa quae singulatim denominans
admonebat Ecclesiam, nunc generaliter Ecclesiis allegat
praedicanda, descriptisque Ecclesiae operibus,
quae esset et qualis futura praedici oporteret, recapitulata
Christi nativitate, eadem aliter dicturus.
CAP. IV.
Postea, inquit, vidi. Post ipsam utique
visionem se alteram memorat vidisse. Non gestorum
est diversum tempus, sed visionum; ac si quis unam
rem diversis modis enarret, enarrationes habebunt
diversum tempus, non illud quod uno tempore gestum
est; sic totum tempus Ecclesiae diversis figuris
repetit enarrandum. Ecce, inquit, ostium apertum in
coelo. Ostium apertum, Christum dicit natum et passum
ac suscitatum, qui est janua, ipso dicente: Ego
sum ostium. Coelum Ecclesiam dicit, eo quod sit

habitaculum Dei, ubi coelestia geruntur. Hoc est quod
sicut in coelo voluntatem Dei, ita fieri postulamus
in terra [(Matth. VI)] . Aliquando autem coelum et terram
et Ecclesiam dicit [(Luc. XI)] , propter terram
quae et coelum consistit, sive cum infideles rectis fidelium
praedicationibus acquiruntur, sive cum caro
spiritui subditur, sive cum terrena coelestibus reconciliata
junguntur. Ecce vox illa prima quam audivi ut
tuba loquentem mecum: Ascende huc, inquit, et ostendam
tibi quae fieri post haec oportet. Vox praedicatio;
ideo dicitur [(Isa. LVIII)] : Quasi tuba exalta vocem
tuam. Ascensus est, quando cum despectu mundi
venire ad Ecclesiam quisque vel compellitur, vel

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.