PL 68, col. 814

Commentaria in Apocalypsim (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne

meretur. A convalle autem plorationis ascenditur ad
hujus apicem dignitatis; hinc legimus [(Isa. II)] : Venite,
ascendamus in montem Domini et ad domum
Dei Jacob, et docebit nos vias suas. Sed etiam fideles
ad coelum invitantur ascendere, quando non quae
super terram, sed coelestia appetere jubentur et sapere.
Nam et quando rudis quisque in Ecclesia Christum
passum, resurrexisse et ascendisse docetur ad
Patrem, et super his quisque spiritaliter eruditus et
doctor, eumdem secundum formam Dei contemplatur,
in parte justi ascendere dicitur, credita mysteriorum
secreta visurus. Hinc Dominus [(Joan. XX)] :
Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem
meum, tactum, volens credulitatem intelligi. Statim
fui in spiritu, et ecce vidi thronum positum in coelo,

et super thronum sedentem. Et is qui sedebat, similis
visui erat jaspidis, etc. Istae comparationes Ecclesiae
conveniunt, quam ( sic ) Dominus indutus est jaspidis
colorem, aquam sardinis, ignem significare puto, quibus
duobus judicium novimus celebrari: primo per
diluvium, in saeculi autem fine per ignem. Et arcus,
inquit, erat in circuitu throni, similis visui smaragdino.
Arcus, quoniam post diluvium securitatis praecessit
indicio, nunc Ecclesiae ad propitiandum Deum
convenienter aptatur. Nam cum nubes imbriferae
splendore solis fuerint radiatae, arcus speciem reddunt,
ad cujus comparationem cum sanctourm animae
sole justitiae, quod est Christus, fuerint illustratae,
eorum intercessu Divinitas propitiari dignatur. Et in circuitu
throni, sedilia viginti quatuor, in quibus
seniores sedentes
erant viginti quatuor, circumamicti
veste alba, et super capita eorum coronae aureae.
Seniores totam Ecclesiam dicit, sicut per Isaiam [(Isa. XXIV)] :
Regnavit Dominus in Sion et in Jerusalem,
et in conspectu seniorum ejus clarificabitur. Viginti
quatuor autem praepositos complexus est simul et populos,
tanquam duodecim tribus Israel duplicans,
propter geminum Testamentum, quia et in Veteri et in
Novo eadem formatur Ecclesia, id est, quoniam
Ecclesiam in duodecim ostendit apostolis, omne scilicet
corpus praepositorum, sicut et invenimus in descriptione
civitatis de coelo descendentis Jerusalem [(Apoc. XXI)] .
Isti viginti quatuor throni, excepta officiorum
distributione, duodecim sunt, quia et praepositi
ex duodecim tribubus promoventur. Sed duodecim

throni, excepto mystico numero, unus est thronus,
id est Ecclesia. Solus enim Dominus Christus ad judicandum
sessurus est; sedebit autem in sede, id est
Ecclesia, judicans duodecim tribus: sed in Christo,
in quo ipsa est tota, sedubunt et judicabunt membra,
sed in unum et per unum caput. Aliter possunt viginti
quatuor seniores in illis intelligi, qui perfectionem,
quae senario numero commendatur, clara Evangelii
praedicatione consummant; nam quater seni,
viginti quatuor faciunt. Et ex illorum throno exeunt
coruscationes et voces et tonitrua. Tonitruis et vocibus,
praedicatio veritatis; coruscationibus miraculorum
figurantur insignia, sicut in Evangelio (Marc.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.