PL 68, col. 815
Commentaria in Apocalypsim (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne
XVI): Illi autem, inquit, profecti praedicaverunt ubique,
Domino cooperante et sermonem confirmante,
sequentibus signis. Itemque [(Psal. LXXVI)] : Vox tonitrui
tui in rota; apparuerunt fulgura tua orbi terrae.
His enim tanquam nubibus praeceptis tonantibus miraculisque
fulgentibus mundus tremefactus formidavit
et credidit. Et septem phialae ignis ardentes
erant in conspectu throni. Illae septem phialae
sunt septem Spiritus Dei. Si se ipse non exponeret,
in his septem ardentibus phialis Spiritum sanctum
nos intelligere conveniret, sive quod ignearum forma
linguarum apostolis infusus est, sive propter ejus memorabilem
septenariam operationem: quanto magis
nunc, quando ipse subjunxit: Qui sunt, inquiens, septem
spiritus Dei! Ubi autem convenientius Spiritus sanctus
diceretur adesse, quam in baptismatis tempore,
quando unumquemque fidelium eum credimus rite
percipere, quod nunc aquarum videtur mentio facta
signare? Hoc enim sequitur, dicens: Et in conspectu
throni mare vitreum, simile crystallo. In mari vitreo intelligitur
baptismum, ubi corde creditur ad justitiam,
ore autem confessio fit ad salutem [(Rom. X)] ; propter
fidem quippe refertur ad vitrum; non enim aliud in
vitro videtur exterius, quam quod gestat interius. Nec
inaniter in conspectu throni hoc baptisma esse commendat,
nisi quia possunt hoc haeretici quoque foras
habere vel dare. Sic ergo dicit [(Exod. XXXIII)] : In
conspectu throni, sicut Moysi dictum legimus: Est
locus penes me. Vel ipse in Deuteronomio praemonet,
dicens [(Deut. XII, XIV, XVI, XXVI)] : In loco quem elegerit
Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi,
quibus omnibus singularem Ecclesiae declaratam novimus
unitatem, ubi baptisma Trinitatis haberi poterit
ad salutem, quod foris generatus habet ad perniciem:
non quia malum est quod datur, sed quia male
utitur cui datur, sicut buccella manu Domini Judae
porrecta [(Joan. XIII)] . Quod autem alia editio ante
solium transtulit mare vitreum esse, in solio potest
sedes futuri judicii praesignari salubriter. Itaque vidimus
ante judicii tempus salutaris baptismi concedi
remedium, ut non reos et nudos, sed justificatos atque
munitos futurum possit invenire judicium. Quis enim
salvaretur, si mundum Deus, baptismo necdum concesso,
vellet praevenire judicio? Crystallo aqua munda
et stabilis credulitas figuratur, quae non circumferatur
omni vento doctrinae [(Ephes. IV)] , quippe in
Christo habens fundamenta subnexa, qui fundavit
terram super aquas [(Psal. XXIII)] . Medio autem throno et in circuitu throni quatuor animalia plena oculis ante
et retro.
Quatuor animalia sunt evangelistae quatuor,
quibus propter congruentiam narrationis in singulis
eminentem, specialis videtur coaptari proprietas, sicut
quidam voluerunt: Matthaeo hominis, Marco leonis,
Lucae vituli, aquilae Joanni. Cum autem omnium
unum sit Evangelium, ideo quatuor principaliter
demonstrantur, propter quatuor paradisi flumina,
quibus orbis irrigari traditur universus, sicut horum
praedicatione instruendus totus creditur mundus. Siquidem
Ecclesia saepe paradisius accipi solet. Oculos