PL 68, col. 818

Commentaria in Apocalypsim (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne

quatuor seniores, nam senae alae quatuor animalibus
viginti quatuor alae sunt, etenim per circuitum throni
vidit animalia, ubi se dixerat seniores vidisse.
Quomodo autem animal cum sex alis potest simile
esse aquilae, quae habet duas alas, nisi quatuor animalia
unum sunt? quae habent viginti quatuor alas,
in quibus intelligimus viginti quatuor seniores, qui
sunt Ecclesia, quam similavit aquilae, quae sunt
duae alae, id est duo Testamenta, quibus subvecta,
sursum attollitur, ne implicita terrenis affectionibus,
detardetur: aliter senas alas propter senarii numeri
perfectionem positum arbitror, quia in sexta aetate,
id est, adveniente plenitudine temporum, haec Apostolus
peracta commemorat [(Galat. IV)] . In novissimo
enim animali conclusit omnia, quatuor enim sunt,

sicut et evangelistae. Unumquodque animal et suam
et trium possidet formam, sicut per Ezechielem hae
sedes et eadem animalia describuntur. Unumquodque
quatuor formas dixit habuisse, et illas formas quas
hic in Apocalypsi leonis, vituli, hominis, aquilae, has
quatuor unumquodque animal habebat, ut si qui
unum horum vidisset, quatuor vidisset. Unde intelligitur
singula in solidum esse, et rotas ejusdem throni
ita describit, ut una rota quatuor partes mundi respiceret,
quod est et veluti rota, et ejusdem facturae
omnes quatuor, ut id est, et una quod quatuor, ne
esset locus ubi non thronus perfectus esset, nec ab
aliqua parte mundi conversus secederet, inde per
circuitum universum videlicet orbem possessura
terrarum. Erant plena oculis ante se et retro. Vel,

sicut alia translatio dicit, intus et foris. Intus, eo
quod dignum sit Evangelii lumen occultum. Si enim
opertum est, inquit, Evangelium nostrum, in his qui
pereunt est obvelatum [(II Cor. IV)] . Aliter, ante et
retro, quod ubicunque fructificans dilatetur Ecclesia,
in lumine vultus Dei ambulat, et revelata facie
gloriam Dei speculatur. Aliter, ante et retro alas
senas, quae viginti quatuor subsumantur, Veteris
Testamenti libros insinuat, quos ejusdem numeri
canonica auctoritate suscipimus, tanquam viginti
quatuor seniores tribunalia praesidentes [(II Cor. III)] .
Ideo autem est Novi Testamenti praedicatio fructuosa,
quia testimoniis Veteris fulta firmatur. Hoc tenet Ecclesia
ante et retro, id est, et tunc sub lege, et nunc
sub gratia. Quae non habebant requiem, nocte ac die

dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus
omnipotens, qui fuit, et est, et venturus est [(Isa. VI)]
.
Cum Ecclesia circumquaque diffusa in singulis membris,
professionibusque diversis, urbibus, regionibus,
provinciis, linguis et gentibus variis, indesinenter
Deum ore et opere in adversis et prosperis laudat,
die ac nocte Dominum laudare non cessat, manente
intellectualis creaturae perpetua in coelestibus laude,
super Jerusalem, ad cujus se instar informari peregrina
laetatur Ecclesia. Et cum dederant illa animalia
claritatem et honorem et gratiam sedenti in throno, viventi in saecula saeculorum,
statim cadebant in faciem viginti quatuor seniores
in conspectu throni, et
adorabant viventem in saecula saeculorum, mittentes coronas

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.