PL 68, col. 819
Commentaria in Apocalypsim (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne
suas ante thronum. Secundum praemissam intelligentiae
formam, ex diversis membris universa
aedificari videtur Ecclesia; nam quando animalibus
personantibus laudem, id est, evangelistis praedicantibus
Christi dispensationem, quae in trium temporum
summa consistit, viginti quatuor seniores, id est
omnes Ecclesiae, quae in praepositis constant et populis,
statim cadens [cadentes] in faciem, adorant viventem
in saecula saeculorum. Huic denique sensui
Paulus apostolus protestatur et dicit [(I Cor. XIV)] : Si
conveniat universa Ecclesia in unum, et omnes prophetent,
intret autem quis infidelis vel idiota, convincitur
ab omnibus, dijudicatur ab omnibus, occulta
quoque cordis ejus manifesta fiunt: et tunc cadens
in faciem, adorabit Deum, pronuntians quod vere
Deus in vobis est. Mittentes coronas suas ante thronum,
Deo videlicet assignantes quidquid virtutis,
quidquid habeant dignitatis. Illi enim quidquid boni
conquiritur, jure tribuetur, a quo ille qui vicerit,
CAPITULA LIBRI SECUNDI.
VI. Terraemotus, solis obscuritas in sanguine lumine
I. Libri signati signis septem dignitas, acceptio patefacti
memoratur et visio.
II. Primo signo, equi albi narratur inspectio.
III. Secundo equus rufus, et niger tertio memoratur.
IV. Equum quarto signo pallentem.
V. Quinto signo sub altare Dei animas occisorum.
Legem Dei posse tribus modis intelligi etiam multipliciter,
recta duntaxat expositione cognosci, ejusdem
testimoniis perdocetur; sicut enim in Salomone
legimus [(Prov. VII)] : Scribe ea tibi tripliciter; ita in
libro Job [(Cap. XI)] scriptum meminimus: Atque utinam
Deus loqueretur tecum, et ostenderet tibi secreta
sapientiae, et quod multiplex esset lex ejus!
Verum quia uno spiritu probata sibi adversari nullatenus
possunt, probabili ratione utrumque constare
facile demonstratur. Hoc tantum est principali
sollicitudine conservandum, ut sacris voluminibus
exponendis illos sensus adhibere curemus, qui nec
ab ipsorum locorum veritate resiliant: quin potius
auctoris animum intentione sobria penetrantes, salubriter
proferant, et qui fidei regulis coaptati, consona
semper veritati respondeant. Neque enim et
illud sibi contrarium videri putandum est, quod cum
Spiritus Dei legaliter insinuetur [(Sap. VII)] unicus
vel simplex, mox perhibetur etiam multimodus vel
multiplex, sicut se translationum diversitas habet.
Simplex utique singulari proprietate naturae, multiplex
distributionibus gratiae; vel tum tribus modis
legatur peccatorum remissio celebrari, baptismate,
poenitudine atque martyrio, juxta psalmum, quod