PL 68, col. 978

Breviarium causae Nestorianorum et Eutychianorum (Liberatus Carthaginensis), J

gratia ter mundus sum a sanguine vestro, et amodo
ad vos non venio. »
Et his dictis, cum reliquis congregabatur episcopis,
qui ejus sententiam sequebantur. Praesentes
ergo episcopi in duos ordines sunt divisi.
Porro Cyrillus cum suis habens vices sedis apostolicae,
concilio evocato ducentorum episcoporum,
Nestorium vocaverunt. At ille venire noluit, differens
usque in praesentiam Joannis Antiocheni.
Scripserat enim ipse Joannes de itinere Cyrillo, positus
in sexta mansione, festinationem suam, et itineris
labores, animalium ruinas, et episcoporum,
qui secum erant, necessitates insinuans.
Qui vero circa Cyrillum erant episcopi, homilias
Nestorii, quas de hac quaestione protulerat, saepius

relegentes, priusquam Orientis concilium et aliquarum
provinciarum episcopi ipsi concilio conjuncti ad
synodum occurrerent, judicantes Nestorium, tanquam
blasphemantem Dei Filium, damnaverunt.
Hoc facto circa Nestorium, Joannes et episcopi
qui cum eo erant, alterum concilium apud se facientes,
damnaverunt Cyrillum, et cum eo Memnonem
Ephesiorum episcopum.
CAPUT VI. De discordia Cyrilli Alexandrini et Joannis Antiocheni. [(Ex actis concilii Ephesini, Socrate, et epistola Ibae.)]
Post biduum vero venit Joannes Antiochenus, et
cognoscens ita acta quae supra diximus, et post
haec quae gesta fuerant in damnatione Nestorii, et
illa duodecim capitula Cyrilli in ipso concilio suscepta
et confirmata, indignabatur valde contra Cyrillum
tanquam seditionis auctorem, quod ferventissime
Nestorii fecisset damnationem. Qui autem
cum Joanne convenerant episcopi, id est, Alexander
Apameae, Joannes Damasci, Dexianus Seleuciae,
Alexander Hierapoleos, Himerius Nicomediae, Helladius

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.