PL 69, col. 55

Epistolae et decreta (Vigilius papa), J. P. Migne

mox eam in celeberrimis locis proponeret,
quatenus ejus notitia Christianis omnibus patefacta
servaretur in posterum. Dum haec autem praefatis
judicibus diceremus, rogavimus et conjuravimus eos,
invocato omnipotentis Dei judicio, ut clementissimo
imperatori hoc quoque ex nomine nostro suggererent;
qui illis qui a nobis excommunicati sunt, in
quibus et is quem praediximus est, communicare non
debet, ne grave, quod absit, peccatum incurrat. Iis
ita se habentibus, per magnificum virum Petrum referendarium
die pridie calendas Februarias, quaedam
charta nobis est allata, quam a clementissimo principe
nullo modo credidimus destinatam, quia nec
fuerat pietatis ejus manu subscripta. Et dum memorato
referendario diceremus ut in ea subscriberet,

diemque quo ab ipso fuerat allata pariter designaret,
omnino refugit hoc facere: quae res suspicionem
nostram, quia charta ipsa a piissimo principe nesciretur,
aperte firmavit. Tantis enim a veritate sepositis
rebus atque injuriis probatur esse plenissima, ut
hanc imperialis oris nunquam credatur mansuetudo
dictasse, maxime contra illius primi apostolorum
vicarium, cujus olim reverentiae se frequentibus
scriptis professus est debitorem. Memorata autem
charta, licet per se nullas vires obtineat, tamen contra
eam ad singula, Deo juvante, veraciter atque
simpliciter respondetur, quatenus ejus falsitas, quae
sapientibus viris semper est odiosa, a cunctorum animis
plenius excludatur. Nunc autem omnibus hominibus
hoc quoque curavimus indicandum, quoniam
nos ad sanctae Euphemiae basilicam sub magno timore

atque anxietate discessimus. Nam cum ad beati Petri
basilicam in Ormisda fundatam Augusto mense nuper
praeterito fugissemus, nullum latere confidimus, quia
cum in eadem ecclesia a comitatu praetoris cum multitudine
armatorum militum veniente, tanquam ad
bellum instructa acie, a sancto ejus altari tracti pedibus
traheremur, tenuimus; et super nos etiam ipsa
altaris mensa ceciderat, nisi clericorum nostrorum
fuisset manibus sustentata.
Postea vero dum nobis dicitur quod exinde, nisi
sacramenta voluissemus accipere, sub omni violentia
traheremur; memorati judices a piissimo imperatore
directi voluissent nobis sacramenta praestare: indiculum
dedimus per quod dari personae nostrae scripto
petivimus jusjurandum; quod clementissimus princeps

non quale nos voluimus praeberi concessit, sed
quale ipsi placuit per judices suos dandum esse dictavit.
Et dum saepedicti judices, posito indiculo super
altare, et cataracta beati Petri apostoli, et super
crucem, quae de ligno passionis Domini habet inclausum,
sed et super claves beati Petri apostoli praestitissent
corporale jusjurandum; ad Placidianas, tanquam
nihil mali ulterius patientes, secundum piissimi
principis redivimus voluntatem. In qua dum multa
mala intolerabilia saepius pateremur, quae jam omnibus
nota esse confidimus, praedictos judices tam verbo,
dum ad nos saepius a clementissimo fuissent principe
destinati, quam etiam scriptis semel, secundo,
et tertio credidimus contestandos, ut sacramenta

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.