PL 69, col. 56

Epistolae et decreta (Vigilius papa), J. P. Migne

quae dederant conservarent, et piissimo imperatori
suggererent, quatenus nullas inquietudines aut molestias,
sicut nobis juratum fuerat, pateremur. Dumque
nihil nostra toties vel verbo vel scripto contestatio
profecisset, sed diebus singulis pejora etiam
pateremur; ante biduum natalis Domini per nos ipsos
agnovimus, et auribus nostris audivimus, quia per
singulos memoratae domus custodiremur ingressus;
ita ut illi qui nobis ponebant insidias, a nostris hominibus
plurimis viderentur, et eorum clamores in cubiculo,
ubi manebamus, nocte qua discessimus audiremus.
Quo facto, cum sub gravi desperatione nocturnis horis
maximi et pavoris aegritudine teneremur, diffugimus,
sicut locus ille poterit cunctis hominibus indicare.
Nam si circumspiciatur quare quantumque discrimen
metu faciente despeximus, ut per parvam

maceriem fabricantium transire compediti dolore
nimio in nocturna obscuritate positi cogeremur, tunc
poterit evidenter agnosci quanta nobis fuerit temporis
pro sola Ecclesiae causa necessitas, aut quanta
custodia, quae nos sub tali discrimine coegit discedere.
Sed ne quis forsitan, ut est perversorum hominum
malitia, de praedicatione nostra religiosis
animis ac Deum timentibus aliqua mentiatur,
fidei nostrae praedicationem huic parvae relationi
malorum quae pertulimus credidimus subjungendam.
Sciant igitur universi nos illam fidem praedicare, tenere
atque defendere, quam ab apostolis traditam,
et per successores eorum inviolabiliter custoditam,
reverenda Nicaena synodus 318 Patrum sancto Spiritu
sibi revelante suscipiens redegit in symbolum: ac

deinde tres aliae sanctae synodi, id est Constantinopolitana
150 Patrum sub piae memoriae Theodosio seniore
principe facta, et Ephesina prima, cui beatae
memoriae papa Coelestinus decessor noster, et Cyrillus
Alexandrinus episcopus, praesederunt; sed et
Chalcedonensis 630 Patrum, quae sub piae memoriae
Marciano imperatore convenit, cuique sanctae recordationis
decessor noster papa Leo per legatos suos
vicariosque praesedit, et prout diversarum haeresum
damnanda exigebat adversitas, eamdem fidem uno
codemque sensu atque spiritu declarantes latissime
ediderunt. Hinc est quod Deus noster contra errorum
hujusmodi feritatem pastorale coelitus armavit officium
quod beatissimo Petro apostolo trina praeceptione
commendans ait: Pasce oves meas [(Joan. XXI)]
:

et recte illi pascendarum est cura commissa, cujus
fidei praeclara confessio Dei est ore laudata. Confitenti
enim salutariter ac dicenti: Tu es Christus Filius
Dei vivi [(Matth. XVI)]
, perennis beatitudo rependitur,
et columbae filius vocitatur, et claves regni coelestis
accipit. Interrogante siquidem Domino, quem eum
dicerent esse filium hominis, eumdem ipsum hominis
esse Deique Filium sub mirabili interrogationis responsionisque
brevitate confessus est: Tu es Christus
Filius Dei vivi. Sacratissimae scilicet mysterium incarnationis
ejus aperiens, dum in unitate personae,
servata geminae proprietate naturae, homo idemque
Deus, et quod ex matre semper virgine sumpsit in
tempore, et quod natus ex Patre est ante saecula,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.