PL 69, col. 57
Epistolae et decreta (Vigilius papa), J. P. Migne
permaneret. Inconfuse autem, et indivise, atque inconvertibiliter
et subsistentialiter uniens sibi carnem
Deus Verbum Emmanuel noster qui lege et prophetis
annuntiantibus exspectabatur, advenit. Verbum caro
factum est, et habitavit in nobis [(Joan. I)]
: totus in suis,
totus in nostris, assumens ex vulva carnem cum
anima rationali et intellectuali: et, sicut scriptum
est, aedificans sibi domum, tanquam sponsus procedens
de thalamo suo [(Psal. XVIII)]
, ineffabili salutarique
mysterio, qui in principio erat Verbum, et Verbum
erat apud Deum, et Deus erat Verbum, incarnatus
Deus Dei Filius ex Spiritu sancto, et ex beata
Maria semper virgine humanitatis sumpsit initium,
ut nos aeternitatis suae faceret cohaeredes, nostrae
consors dignatus est esse naturae, ut nos suae immortalitatis
faceret esse participes: pauper factus
est, cum esset dives, ut ejus inopia ditaremur [(II Cor.
VIII)]
: omnia quae nostra sunt evacuato noxarum nostrarum
chirographo condonavit, sicut Vas electionis
edocuit: Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus
est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit,
formam servi accipiens, in similitudinem hominum
factus et habitu inventus ut homo. Humiliavit se, factus
obediens usque ad mortem; mortem autem crucis [(Philip. II)]
.
Id peragens tam inscrutabilis mysterii et
dispensationis arcano, ut mediator Dei et hominum
homo Christus Jesus maledicto, quo primus homo
terrenus mortis vinculis tenebatur astrictus, secundus
homo coelestis [(I Cor. XV)] , dum mortem morte
calcaret, absolveret. Passus carne est pro nobis Dei
Filius, crucifixus carne est, mortuus carne est, et
die tertio resurrexit, ut divina impassibili permanente
natura, et carnis nostrae veritate servata,
unius ejusdemque Domini Dei nostri Jesu Christi et
passiones et miracula fateamur. Ut glorificationem
capitis nostri totius Ecclesiae corpus aspiciens, quales
primitias in capite nostro, id est in Christo Deo
ac Domino, intueretur ex mortuis, tales in his qui
ejus membra sunt in futurae gloriae praestoletur adventum.
Ipse igitur Redemptor noster sedet ad
dexteram Patris, unus idemque sine confusione utriusque
naturae, sine divisione personae, et ex duabus
atque in duabus creditus permanensque naturis, inde
venturus judicare vivos et mortuos. Pater autem
cum eodem unigenito Filio, et Spiritu sancto, unus
est in deitate, et aequalis indiscretaeque naturae. Hujus
fidei plenitudinem Dominus noster post resurrectionem
mandavit apostolis, dicens: Ite, docete omnes
gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et
Spiritus sancti [(Matth. XVIII)]
. In nomine, inquit,
dixit, non in nominibus; ut in quibus una virtus, una
potestas, una deitas, una aeternitas, una gloria, una
omnipotentia, una beatitudo, una operatio est, unaque
natura, unius quoque nominis existat integritas.
Nihil in deitate quippe discretum est, cum tantum
personarum proprietas manifesta distinctione signetur.
Totum ergo quod Trinitas est permanet consubstantialis
et indiscreta divinitas. Hanc fidem a me sub