PL 70, col. 1106
Expositio in Cantica canticorum (Auctor incertus (Cassiodorus Vivariensis)), J · De institutione divinarum litterarum (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne
ut fugiat. Sed magna est mysterii consequentia. Nam
quia superius praedicta fuerat Christi nativitas cum
dixit: Quis det te fratrem meum sugentem ubera:
praedicta enim fuerat ejus passio, ubi dictum est: Sub arbore malo suscitavi te;
nunc consequenter hortatur
sponsum ut fugiat, hoc est, velocissime per
ascensionem ad Patrem redeat. Et est sensus: jubes
me praedicare, vis vocem meam audire, fuge, dilecte
mi, id est, impleto incarnationis tuae et passionis
mysterio, revertere ad coelum; ut non jam te sicut
hominem, sed sicut Deum super omnia cogitare incipiam.
Tunc enim audies vocem meam, quia tunc
te liberius omni mundo praedicabo. Et hoc est quod
Dominus in Evangelio dicit: Ego veritatem dico vobis,
expedit vobis ut ego vadam [(Joan. XVI, 7)]
. Expediebat
enim apostolis et omni Ecclesiae ut Christus rediret,
et praesentiam corporalem absentaret: quia dum in
corpore praesens erat, non poterant eum spiritualiter
amare, nec poterant eum, quem hominem cernebant,
ut Deum invisibilem et ubique praesentem cogitare.
535
At postquam ipse coelos ascendit, coepit
eum Ecclesia spiritualiter diligere, et sic jam Deum
cogitare et praedicare. Et hoc est quod Apostolus
dicit: Etsi noveramus Christum secundum carnem,
sed nunc jam eum non novimus [(II Cor. V, 16)]
. Ergo, dilecte mi,
si vis ita me te praedicare, fuge, id est,
recede ad coelestia; et qui fuisti comprehensibilis
per humanitatem, efficere incomprehensibilis per
divinitatem. Verumtamen ne me in praesenti sine
tua visitatione deseras, sed dignare me crebra tua
visitatione requirere, mihique te saepius videndum
praebere. Et hoc est quod dicit: Similis esto capreae
hinnuloque cervorum super montes aromatum. Sicut
(inquit) capreae et hinauli cervorum, indomita animalia,
humanum consortium refugiunt, et tamen
crebrius in montibus videntur: sic et tu post tuam
ascensionem, licet invisibilis sis, dignare mihi tamen
saepius dono tuae gratiae apparere, et hoc super montes
aromatum. Montes aromatum sancti Dei sunt, excellentia
sanctae conversationis coelo proximi, et
odore ac fama virtutum longe lateque fragrantes;
hinc Apostolus de se suique similibus dicit: Nostra
conversatio in coelis est [(Philip. III, 20)]
; et alibi: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco
[(II Cor.
II, 1)]
.
doctores scholae potius acciperent Christianae, unde
et anima susciperet aeternam salutem, et casto atque
punissimo eloquio fidelium lingua comeretur.
Sed cum per [ ed., propter] bella ferventia et turbulenta
nimis in Italico regno certamina, desiderium
meum nullatenus valuisset impleri, quoniam non
habet locum res pacis temporibus inquietis; ad hoc
divina charitate probor esse compulsus, ut ad vicem
magistri introductorios vobis libros istos, Domino
praestante, conficerem; per quos (sicut aestimo) et
Scripturarum divinarum series, et saecularium litterarum