PL 70, col. 1105
Expositio in Cantica canticorum (Auctor incertus (Cassiodorus Vivariensis)), J · De institutione divinarum litterarum (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne
tui sunt, id est, manet te certa illa remuneratio,
et verum inde fructum consecutura es. Et ducenti,
subaudi, argentei pacifici sunt, his qui custodiunt
fructus ejus. Sicut per millenarium plenitudo perfectionis,
sic et per centenarium summa perfectio designatur:
quia centenarius de laeva in dexteram
transfertur. Ducenti ergo argentei, qui est duplicatus
centenarius, significant eos qui doctrina et sancta
operatione perfecti sunt, qui juste et pie vivendo
semetipsos custodiunt, et etiam praedicando alios
convertunt. His ergo talibus ducenti argentei sunt
pacifici: quia duplicata in coelis eos manet remuneratio;
de qualibus per Danielem dicitur: Et qui ad
justitiam erudiunt multos, fulgebunt quasi stellae in
perpetuas aeternitates [(Dan. XII, 3)]
. Hos enim Apostolus
dupliciter jubet honorari, dicens: Presbyteri qui
in vobis sunt, duplici honore digni habeantur, maxime
qui praesunt vobis et laborant in verbo [(I Tim. V, 17)]
.
Vers. 13. Quae habitas in hortis, amici auscultant:
fac me audire vocem tuam. Vox dilecti sponsam, id
est Ecclesiam alloquentis: O Ecclesia quae habitas in
hortis, id est quae excolendis virtutum germinibus
insistis. Hortus etenim sponsi ipsa Ecclesia est,
quam (ut superius dictum est) crebro se promittit
invisere. Ecclesia ergo in hortis habitat: quia plantaria
virtutum assidue nutrit; nec transitorie quasi
post modicum recessura, ibi tugurium ponit, sed
fixa statione ibi habitat. Fac me (inquit) audire vocem
tuam, id est, praedica quibus vales Evangelium,
praecepta meae legis, simul et promissum coelestium
praemiorum annuntia. Hoc enim mihi jucundum et
delectabile est, ut audiam vocem tuam, hoc est, ut
audiam te verba salutis aeternae annuntiantem. Sed amici auscultant te,
id est, angelici spiritus vocem
tuam audire delectant, quos tibi amicos feci effusione
sanguinis mei, quosque adjutores et protectores
contra malignos spiritus institui. Sive amici, id est,
justorum spiritus auscultant, quos de tuo coetu ad me
in coelestia assumpsi. Ipsi enim de tua praedicatione
et fratrum salute congaudent. Respondet confestim
ipsa sponsa dilecto suo.
Vers. 14. Fuge, dilecte mi, et assimilare capreae
hinnuloque cervorum super montes aromatum. Mira
responsio. Invitatur ad praedicandum, et ut sponsus
audiat vocem ejus; illa vero hortatur sponsum suum
537 Cum studia saecularium litterarum magno desiderio
fervere cognoscerem, ita ut multa pars hominum
per ipsa se mundi prudentiam crederet adipisci,
gravissimo sum (fateor) dolore permotus, quod Scripturis
divinis magistri publici deessent, cum mundani
auctores celeberrima procul dubio traditione
pollerent. Nisus sum ergo cum beatissimo Agapito
papa urbis Romae, ut, sicut apud Alexandriam multo
tempore fuisse traditur institutum, nunc etiam in
Nisibi civitate Syrorum ab Hebraeis sedulo fertur
exponi, collatis expensis in urbe Romana professos