PL 70, col. 753
Expositio in Psalterium (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne
deliniunt, non tamen ad coelorum regna perducunt,
sicut Apostolus dicit: Quod si in hac vita tantum in
Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus
hominibus [(I Cor. XV, 19)]
. Justificationes autem ejus
sunt, ut Deum toto corde diligamus, proximos tanquam
nos amemus, patrem veneremur, filium charum
habeamus, et caeterae justitiae, quae in diverso rerum
genere sunt praeceptae. Has admonet custodire [ ed.,
custodiri], quia earum rerum evidens est et absoluta
praeceptio. Lex vero ejus fuit die sabbato debere requiesci,
in Pascha agnum anniculum immolari, sacerdotes
cum veste mystica ad altare accedere, et
caetera quae in hunc modum a Domino praecepta noscuntur.
Sed haec et his similia non corporaliter, sed
spiritualiter sunt quaerenda. Ideo enim addidit, requirant,
quia novit praecepta legis umbram et speculum
esse futurorum.
Alleluia.
Hoc non otiose percipias, quod aliis psalmis alleluia
in capite et in fine ponitur, aliis vero in solo titulo
praenotatur. Isti enim qui in capite fineque concordant
(ut opinor) ad illam intelligentiam referendi
sunt quam in psalmis esse diximus qui capite et fine
similiter terminantur, ut sunt praecedentes centesimus
secundus et centesimus tertius. Sive quia expressius
semper infunditur, quod sententia iterata
geminatur, ut est, Non sic impii, non sic; et, fiat,
fiat; vel, Amen, amen, dico vobis; et Abba, Pater; hoc
est enim Abba, quod Pater. Sit forte et alia causa
quae latet. De hac autem re nec a doctoribus nostris
aliud potuimus accipere, nec nobis est aliquid amplius
sentire concessum.
Conclusio psalmi.
Ecce utrumque alleluia cantatum est, decursus est
psalmus coelesti laude plenissimus, qui et praeterita
veraciter referret, et in futuris nos salubriter commoneret.
Passi sunt Aegyptii dignissimas ultiones;
acceperunt Judaei dona coelestia. Nunc unusquisque
nostrum exspectet eorum retributionem, quorum
imitatur exemplum. Inspiciendum est autem lumine
cordis quod in fine psalmi positum est, ut ad justificationes
Domini, et in lege ejus tota mentis intentione
dirigamur. Nam et si bona temporalia suscipimus,
sicut Abraham, Isaac, Jacob caeterique fideles
qui abundanti facultate floruerunt, in illam partem
esse potius debemus intenti, unde ad coelorum possimus
regna perduci. Ista enim quae delectabilem
videri faciunt mundum, in aeternitate non habent locum.
Meminisse autem debemus hunc psalmum secundum
esse horum qui dum miracula Hebraeis collata
describunt, per figuram allegoriam [ ms. G. et
ed., allegoricam], quae aliud dicit, aliud significat,
ventura Christiani populi sacramenta declarant.
EXPOSITIO IN PSALMUM CV.
Alleluia.
Ecce iterum alleluiatica nobis gaudia redierunt;
ecce breviter praecipitur ut Domino totius psalmi jubilatione