PL 70, col. 742
Expositio in Psalterium (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne
epistola ad Marcellam Hieronymo traditur exponente,
qui dixit: Primum Dei nomen est El, id est, fortis.
Deinde Eloim et Eloe, quod utrumque dicitur Deus.
Unde geminatum frequenter invenitur, ut est, Deus
Deus meus, respice in me [(Psal. XXI, 2)]
: et illud, Deus
Deus meus, quare me dereliquisti? et, Deus Deus meus,
ad te de luce vigilo [(Psal. LXII, 2)]
, et his similia. Quartum
Sabaoth, quod est exercituum. Quintum Helion,
quem nos excelsum dicimus. Sextum Esereheie, quod 354
in Exodo legitur: Qui est misit me [(Exod. III,
14)]
. Septimum Adonai, quem nos Dominum generaliter
appellamus. Octavum la, quod Deo tantum applicatur,
et in Alleluia extrema syllaba sonat. Nonum
Tetragrammaton, quod ineffabile nuncupatur. Decimum
Saddai, id est robustum et sufficientem ad
omnia perpetranda, et caetera. Novus plane titulus et
dicti ipsius brevitate conspicuus; hoc Ecclesiis votivum,
hoc sanctis festivitatibus decenter accommodum.
Hinc ornatur lingua cantorum: istud aula Domini
laeta respondet, et tanquam insatiabile bonum tropis
semper variantibus innovatur. Et ideo exspectanda
[ ed., expetenda] sunt suavia dicta psalmorum, quibus
tam dulcis praeco praemittitur. Quid enim sequi potest,
hinc datur intelligi, ubi et titulus ipse laudatio
est. Notandum praeterea quod per omnes hos viginti
psalmos qui Alleluia titulo praescribuntur, id est praesentem
CIV, CV, CVI, CX, CXI, CXII, CXIII, CXIV, CXV,
CXVI, CXVII, CXVIII, CXXXIV, CXXXV, CXLV, CXLVI, CXLVII,
CXLVIII, CXLIX, CL, Domini magnalia describantur, et
copiosa in eis exsultatione gaudetur [ mss. A., B., F.,
gaudendum]. Quorum numerus parili societate Novi
et Veteris Testamenti gloriam fortasse designat, ut
potentia Creatoris semper debeat et ubique laudari.
Evidentiorem vero causam non invenimus, cur in his
tantum psalmis Alleluia sit positum.
Divisio psalmi.
Sciens propheta populum Hebraeorum offendisse
frequenter Dominum (quoniam spem suam in temporalibus
rebus beneficiisque posuerunt), prima parte
fideles admonet ut eum spiritualiter semper exquirant.
Secunda per patriarcharum exempla eorum
corda confirmat, ostendens illos a Domino non fuisse
derelictos, qui ejus imperio servierunt. Tertia parte
dinumerat quanta et qualia patribus eorum virtus
divina praestiterit: pericula Joseph honoresque describens,
introitum in Aegyptum commemorans Hebraeorum.
Quarta refert quemadmodum Israeliticus populus
ab inimicis suis jussione Domini per Moysen et Aaron
diversis plagis Aegyptiorum fuerit vindicatus. Quinta
describit quanta Hebraeis praestiterit in deserto; ut
non in temporalibus bonis gauderent, sed ut magnis
beneficiis deliniti, justificationes ejus et legem devoto
pectore custodirent. Sic longitudo psalmi compendio
divisionum per partes missa dulcescit.
Expositio psalmi.
Vers. 1. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus;
annuntiate inter gentes opera ejus. In hoc versu tribus
constat partibus ordo dictorum. Primo dicit, Confitemini