PL 70, col. 83
Expositio in Psalterium (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne
tuum, id est, qui majestatem tuam sanctissima devotione
venerantur. Audierunt enim nomen Domini,
et illi qui minime credunt; sed tantum illi noverunt,
qui mandatis ejus suppliciter obsequuntur. Sequitur
causa cur in Domino debeant sperare: quia non patitur
eos deserere quos ad se perspexerit confugisse.
Certum est enim praesentem semper habere Dominum,
qui tali praeditus docetur arbitrio.
Vers. 11. Psallite Domino, qui habitat in Sion; annuntiate
inter gentes mirabilia ejus. Venit ad secundam
sectionem, ubi beneficia praesentis temporis et futuri
beatus propheta respiciens, ad psalmodiam provocat
populos devotos: ne cum tanta eis conferuntur praemia,
aliquo torpore lentescant. Primum dixit, psallite
Domino; et ne in suis superstitionibus psallendum
putaret esse gentilitas, addidit, qui habitat in Sion:
ut designaret Dominum Salvatorem, qui in illis partibus
corporaliter apparens, religione sui nominis
totius mundi ambitum comprehendit. Hoc enim de
sancta incarnatione dicitur; nam ille ubi non habitat,
qui ubique totus est? Verum ut nominis hujus mysterium
etiam spiritualiter perscrutemur, Sion speculatio
dicitur, quia revera Deus in contemplatione
piissima reperitur. Et juste ibi nobis habitare dicitur,
ubi eum illuminati coelesti gratia contuemur.
Exponit etiam quod superius dixit, psallite, quia hoc
est revera illi psallere, universis gentibus ejus mirabilia
nuntiare. Unde intelligere possumus in omni
actu psalmodiam competenter dici, quidquid potest
Domini laudibus applicari. Intuendum est etiam quia
hoc per definitionem decenter explicatum est; dicit
enim cui Domino psalleretur, id est, qui habitat in
Sion.
Vers. 12. Quoniam requirens sanguinem eorum memoratus
est: non est oblitus orationem pauperum. Quia
superius dixerat: Gentibus praedicate, et multos eorum
constat occisos: ne quis putaret inultum esse
quod gestum est, sequitur sanguinem martyrum ab
impiis persecutoribus esse requirendum, ut in aeternum
recipiant quod temporaliter effecerunt. Memoratus
est, mirabiliter ad utrumque positum est: ut et
persecutores vindicta terreret, et martyres promissio
benigna reficeret. Non est oblitus, ad conquerentium
infirmitatem dicitur roborandam, qui propter longinquitatem
futuri judicii retributiones Deum aestimant
aliquatenus oblivisci. 39 Orationem pauperum,
petitionem dicit justorum, quam ex sua persona subter
adjungit, ut de unoquoque fideli hoc intelligas,
quod sibi propheta postulat largiendum.
Vers. 13. Miserere mei, Domine, vide humilitatem
meam de inimicis meis, qui exaltas me de portis mortis.
Ista est oratio cunctorum pauperum ad singularem
numerum competenter adducta, quia semper in unitatem
sanctorum haec turba perducitur. Sic enim sibi
postulat subveniri, ut a clementissimo Rege videatur:
quia revera conspectus ejus auxilium est, et tenebrosa
protinus dispereunt, cum se tanti luminis serena
concedunt. Humilitatem igitur suam de inimicorum
superbia supplicat aestimari, quia tantum