PL 70, col. 42

Expositio in Psalterium (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne

per quam bonis vivendi praebet exemplum, Veritas
propter judicium; Vita propter deitatem.
Vers. 13. Cum exarserit in brevi ira ejus. Metaphora
ab incendio facta; quod tunc magis inardescit,
quando pabulum consumptionis acceperit. In brevi
enim dixit, quia cum decreverit vindicat. Neque enim
illius alia dispositio, alia probatur operatio, sed simul
quae decernit et facit. Et nota quod superius in hoc
saeculo ad sustinendum posuit, nequando: in futuro
vero ad judicandum, dixit, in brevi; ut modo omnipotentis
declaretur pietas, tunc potestas. Non est enim
in illo judicio singulorum hominum vicissim operanda
discussic; sed momenta eo discursu simul omnia,
sicut fecit et judicat. Bene autem dictum est: Cum
exarserit, quia jam magnae patientiae finis ille declaratur,

supra quem nulli aliquid sperare conceditur.
Beati omnes qui confidunt in eo. Decora conclusio,
post multa dicere ad quod quis debeat festinare. Confidere
enim de illo jam praemium est: quia ipsa confidentia
per Dei gratiam venit, sicut Apostolus dicit: A quo est et velle et perficere
[(Phil. II, 13)]
.
Conclusio psalmi.
Nunc in medium breviter copiosum sacramentis
coelestibus psalmum, peracta expositione revocemus,
ut ejus virtus evidenter possit intelligi, cum ipsius
valuerint membra cognosci. Respiciamus Psalmistam,
quanta sit gratia Divinitatis ornatus. Ante Domini
verba praedicavit, iterum post ejus dicta reloquitur.
Cum praecedit propheta est, cum sequitur apostolus:
quia et ventura integra fide praedixit, et prosequens

perfecta veritate consonuit. Ipse autem Dominus de
medio, tanquam de coelo retonans, potentiae suae
nobis arcana patefecit; ut et divinitatis ejus gloriam,
et incarnationis mysteria pro modulo nostro salutariter
disceremus. In hoc autem secundo numero, qui
ex duabus monadibus pulchre compositus est, aptissime
duae naturae inconfusae atque perfectae in una
persona sunt positae Domini Christi: quarum est una
qua regnat, et altera qua ministrat; prima creatrix,
posterior creata; et ideo quae assumpsit, impassibilis;
quae vero est assumpta, passibilis. Nam, sicut
Patres monent, demus injurias carni, miracula divinitati;
discernamus intellectu naturas, et noxios
vitemus errores. Divinitas enim sic sibi humanitatem
adunavit, ut nullatenus cum humanitate confundi

possit, sed utraque inconfusa et adunata permaneat.
Quia licet incarnationis dispensatio post resurrectionem
glorificata sit, tamen in humanitatis veritate
permansit. Nam cum ipse dixerit post resurrectionem
apostolo Thomae: Mitte manum tuam, et vide,
quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis
habere [(Joan. XX, 27)]
; cum partem piscis assi, et
favum mellis post resurrectionem sumpserit, atque
comederit [(Luc. XXIV, 42)] ; et in Actibus apostolorum
legitur: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem
in coelum [(Act. I, 11)]
; cum dicat etiam propheta de
peccatoribus: Videbunt in quem compunxerunt (Zach.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.